Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/35

Haec pagina nondum emendata est
25
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

ni fallor XX cinctam referens, e cuius naturali parte, perennis aquae fons profluit. Difficile certe iudicatu, monstravitne hoc in monumento natura suos lusus, an solers artificis manus ita efformaverit. Nulli enim basi imposita est ea statua, sed cum reliqua rupe concreta cohaeret, a ventre tamen et dorso libera: et si etiam concedere velles, rimas artificioso calce esse illitas, cuius generis plura veterum inventa temporum iniuria intercidisse non negamus, vix tamen concipi potest, qua ratione canalis ille per pedem in naturam ductus sit, cum circumcirca nullibi vel fontis vel ullius alvei vestigia appareant. Probabile est, inservisse eam idolorum gentilium cultui, cuius administri solenne habebant, vel naturae, vel magiae artibus aliquid efficere, quo admirationem possint et divinitatis opinionem credulae plebi iniicere.

Ceterum ipsius montis altitudo inde colligi potest, quod sereno coelo, sole ad occasum declinante, Akkiermanni, quae urbs LX horarum spatio ab eo distat, totus et tam distincte, ac si in propinquo esset positus, queat conspici, cui simile nescio possitne de aliis etiam celebratissimis montium cacuminibus exquiri. In circumiacientibus collibus subinde conspiciuntur equorum, canum alarumque rupibus impressa vestigia, haud aliter ac si ingens equestris exercitus ibi aliquando transiisset. Multas de illis fabulas incolae referunt, sed quae veritati magis consentanea sit, de illis inquirant opinionibus curiosi rerum naturalium scrutatores.

Aliud etiam est montium iugum Ineul incolis dictum, boream versus, circa Czirimussum amnem, in ipso angulo, ubi Moldaviae, Poloniae et Transylvaniae concurrunt limites; altitudine quidem priori non comparandum, at non inferius singulari et nunquam alias observato naturae lusu. Etenim, rorem, qui ante ortum solis herbarum folia tegit, incolae colligunt, et postquam in vas collocarunt, aquae supernatans butyrum elegantissimum inveniunt, quod nec odore, nec colore, nec sapore ab ordinario butyro differt. Id autem non per totum annum fit, sed saltem tribus mensibus, Martio, Aprili et Maio, at reliquis vel humidioribus vel siccioribus nihil tale reperitur. Tanta est autem illius butyri nutritia facultas, ut si oves illo tempore in montium cacumina ad pastum ducantur, paucis diebus