Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/34

Haec pagina nondum emendata est
24
DEMETRII CANTEMIRI

bes. Neque enim romanus miles, qui ibi perpetuo copiosus in praesidio erat, sine urbibus et tecto degere poterat, neque credendum videtur Genuenses, qui saltem mercaturae ergo in Ponto pedem figere quaerebant, in interiora Moldaviae penetrare voluisse, et in locis magis agriculturae, quam mercaturae opportunis, urbes construere. Si vero quis adhuc a Dacis veteribus, rebus illorum sub Decebali regno satis florentibus, eas constructas esse existimaverit, post a Romanis occupatas, suisque coloniis sedes datas, huic equidem contradicere non auderemus.

CAPUT V - DE MONTIBUS ET MINERIS MOLDAVIAE

Ab occasu, ubi Transylvania et Valachia contermina est, Moldavia undique fere altissimis cingitur montibus: unde et Alpestris Daciae nomen a Romanis accepit; reliqua eius pars orientem versus fertilissimis campis patet. Montes arboribus frugiferis, pomariis, aliisque, quos alibi arte producere necesse est, natura sunt consiti, quibus interpositi subinde e montium cacuminibus iucundo susurru ruentes limpidissimi rivuli horti amoenissimi speciem conciliant: campi vicissim segetes, quas frigidior montanus aër crescere non permittit, abunde protrudit.

Montium altissimus est Czahlow, si antiquorum fabulis notus fuisset, non minus celeber futurus, quam Olympus, Pindus aut Pelias. Situs est in Nemcziorum agro, haud procul ab amnis Tazlev fontibus, et in medio perpetuis riget nivibus, ipsum autem cacumen nunquam nivibus tegitur, quod superare nivem demittentes nubes videatur. Ex eius cacumine, quod turris in formam altissime erigitur, rivulus aquae limpidissimae delabitur, magnoque cum fragore per praecipitia devolutus in Tazlov fluvium se coniicit. In medio ipsius statua conspicitur antiquissima, quinque ulnis alta, vetulam ovibus