Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/33

Haec pagina nondum emendata est
23
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

lapidea visitur, in qua duo pisces squamosi, capitibus deorsum, caudis sursum inflexi apparent, atque illis subiectum tauri syl vestris caput, quod stellam sex radiis instructam inter cornua tenet. At cum tauri sylvatici caput demum post secundam transmigrationem Romanorum in Moldaviam, de qua cap. I diximus, Moldaviae scutum esse inceperit, haec sculptura itidem magis de reparatione murorum Suczaviae, quam de illorum constructione testari videtur. Praeterea cum unanimi consensu omnes nostrae gentis historici testentur Moldavos, dum ex Maramoris in patriam pristinam redirent, civitates munitas arcesque habitatoribus vacuas reperisse, haud incongrue inde colligi posse videtur, ad multo remotiora tempora illarum fundationem esse reiiciendam. Confirmant hoc praeter alia, ratio structurae murorum in plerisque civitatibus, qui certe, exceptis paucis, quos ob Tartarorum incursiones recentius opus videri supra indicavimus, non aliam nisi romanam architecturam referunt. At omnia superant probatissimorum e Romanis historicorum testimonia, quibus evincitur, a Traiano mperatore magnas Romanorum civium colonias in Daciam fuisse traductas, eiusque successorem, Hadrianum, cum plures in oriente ditiones Barbaris cederet, solo metu ne illae darentur internecioni, retentum fuisse a Dacia deserenda. Accedit aeternum huius rei monumentum

Fossa Traiani Imperatoris, hodie etiam sui conditioris nomen retinens, de qua miror neminem, neque veterum, nec recentiorum historicorum quidquam tradidisse memoriae. Haec, ut ipse αὐτόπτης testis sum, duplici aggere a Petrivaradino in Hungaria incipit, ad montes Demarkapu, ferream portam, descendit, inde simplici vallo per totam Valachiam et Moldaviam transit, Hierasum ad pagum Traian dictum, Botnam ad oppidum Causzen secat, transactaque tota Tartaria ad Tanaim flumen desinit. Ipsa ultra 12 cubitos hodie adhuc profunda est, unde forsitan haud sine ratione colligere possemus, ipsius spatium, dum strueretur, altero tanto latius profundiusque, atque adeo egregium adversus barbarorum irruptiones munimentum fuisse. Quae cum ita sint, concedi minime potest, quod aliqui statuere[1] voluerunt, Genuensium opera aedificatas esse Moldaviae ur-

  1. Belskius pag. 239, populos, inquit, Pieczinicow et Polowcow esse Lithvanos, qui postquam ex partibus Bosphori Cimmerici, prius amicitiam cum Genuensibus Chersonesum tenentibus iniisse, eosdemque Genuenses cum Moldavis et Bassarabis condidisse urbes Mancob, Kerkel, Krym, Azow, Kafam, Kiliam, sive Achilleam, Moncastrum et Tyrgaviscam etc. R. 4erunt ms.