Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/32

Haec pagina nondum emendata est
22
DEMETRII CANTEMIRI

ad septentrionale Danubii ostium, eodem nomine a Graecis nautis appellare solitum, quod lupinarum faucium instar undas eructare videretur. Urbs est non spatiosa admodum, sed emporium celeberrimum, frequentatum ab omnibus, non circum iacentium solum maritimarum civitatum navibus, sed et remotioribus, Aegyptiis, Venetis et Ragusaeis, qui inde ceram et cruda boum coria solent abducere. Incolas non Turcas solum habet, sed et Iudaeos, Christianos, Armenios, aliosque diversarum nationum, quibus omnibus Nasir quidam, quem inspectorem vulgari nomine diceres, prospicit. Sub Suleimani imperio a Moldavis fuit exusta, atque ex eo tempore ad pristinum splendorem pervenire non potuit.

Interiores Danubii ripas legit

4. Ager Ismailensis. Ibi notari merentur:

Ismail, Moldavis olim Smil dictus, munimentum haud contemnendum, Turcico milite firmatum, cui singularis Muteweli praeest.

Cartal ad Danubium, ubi Ialpuh flumen recipit, e regione Isakcze, fortalitium haud magni nominis. Ibi anno 1711, cum contra Ruthenos bellum Turcae gererent, Danubium ponte iunxerunt, et copias in Moldaviam traduxerunt. Urbi conservandae saltem Dizar h.e. commendans, constitutus est.

Renii olim Moldavis dictum, nunc Turcis Timarowa, eiusdem ordinis muninentum, haud procul ab Hierasi ostio ad Danubium situm. Ibi, etsi othmannico imperio pareat, nullus Turca; praesidium christianis constat, qui omnes natione Moldavi sunt, ipsiusque praefectus iisdem sacris addictus, vulgo Beszliagasi vocatus, silistriensi Bassae, qui semper Seraskier esse solet, est subjectus.

Atque hae fere erant urbes et oppida Moldaviae, quibus incrementum dedit ibertas, ademit iniusta inimicaque rebus publicis florentibus tyrannis. Harum conditores, neque veteres referunt, nec recentiores historici, nec ex inscriptionibus aut monumentis hucusque potuerunt erui. Nulla earum temporis aut populi conditoris aliquod praebet indicium, nil muris insculptum reperies, nisi quando hi ab aliquo principe instaurati fuere. Sola Suczavia in suis moeniis refert insculptos magno lapidi septem turres, corona imperiali, quam duo leones sustentant, tectas. Porro in ipsis turrium fundamentis area