Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/31

Haec pagina nondum emendata est
21
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

cimeliis, anno [ ] e Moldavia abstulit Iohannes Sobiesky, Poloniae rex, cum se pro ecclesia et Christo, Papa pecuniam elargiente, militare iactaret.

Infra hunc ad Danubii ripas protenditur

3. Ager Ciliensis. Huius urbs praecipua Kilia[1], olim Lycostomon,

  1. Moldavis, Turcis Kili, Graecis recentioribus Lycostomon, (male ut puto ab aliis Lytrostomon et Lythostroton scriptum, quod vide apud Leuncl. Pandect. 146.)Achilleam cum nonnullis vult Bonfinius; Stanislaus Sarnicius Tomos civitatem illam Ovidii Nasonis exilio claram esse dubius contendit. Sed inter tot authorum discrepantes opiniones, quid certum sit, indicare haud possum. Quid vero nos sentiamus, cum aliquantulam partium illarum habeamus notitiam, constanter proferamus. Si una et sola estTomos illa Ovidii poëtae exilio clara, profecto non posse illam esse, quae in Tabula veteris Mysiae descriptione media in regione ad amnem Naxum ponitur, quod historici mentionem illius urbis facientes facile probant partem negativam, et imprimis Ovidius ipse dicit se exulatum in Sarmaticum solum: Ne mea Sarmaticum contegat ossa solum. Ergo et Tomos urbs in Sarmatia fuit. Idem poëta describit Sarmatiae fluvios, i.e. Tyratem et Boristhem, qui quam longe distent ab Naxio Mysiae, nemo non videbit. Idem confirmat poëtae epitaphium in lapide incisum, quod nobis Stanislaus Sarnicius patefecit, narrat enim ille nobilem quendam Polonum, ad villam Isak (male scribitur Asak) lapidem cum hac inscriptione invenisse et legisse
    Hic situs est vates, quem diri Caesaris ira
     Augusti, patria cedere iussit humo.
    Saepe miser voluit patriis occumbere terris,
     Sed frustra; hunc illi fata dedere locum.

    Idem poëta, vivere, inquit, quam miserum est inter Bessosque Getasque. Unde manifesto patet, eum in Sarmatia, sive ad Tyratem sive ad Boristenem, ubi illa fuit Tomorum urbs, exulem fuisse. Sed antiquos perscrutemur scriptores. Sozomen, histor, eccl. lib. 6. cap. 20. de Scytharum sede scribens, Gens, inquit, ista, multas quidem habet urbes, pagos et castella, sed principatum obtinet Thomis, quae est magna et opulenta prope mare posita, ad quam cum quis ad Pontum Euxinum navigat, vetus consuetudo est, quae etiam nunc servatur, ut unus episcopus totius illius gentis ecclesiae praesit. Itaque tempore de quo iam loquimur (Valentiniani nempe et Valentis) illas administravit Britannio, quando imperator Valens etiam Thomim venit, cumque accessiset ad ecclesiam, et episcopus, nolens illi, ut Ariana haeresi infecto, communicare, solo rege relicto, cum toto populo in aliam ecclesiam seccesit. Propter hoc iratus imperator Britannionem misit in exilium, quem non multo post reduci permisit, nam cum videret, credo, Scythas episcopi exilium iniquo animo pati, non parum veritus est, ne novis rebus studerent, quos quidem et fortes esse, et ipso locorum situ Imperio R. necessarios, quippe qui impetum barbarorum illam orbis partem incolentium propulsarent. Itaque imperatoris conatus sic a Britannione compressus, viro cum in aliis rebus spectato, tum ob divinam virtutem adeo insigni, ut etiam ipsi Scythae laudis testimonia ei attribuerent. Idem author memorat.