Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/28

Haec pagina nondum emendata est
18
DEMETRII CANTEMIRI

aedium XVI millia, quae tamen omnia collapsa sunt, ablata inde sede principali. Hodie Hatmanni sive supremi exercitus ducis curae commissa est.

Radauz oppidum et sedes episcopalis, haud procul a Suczava, ad eundem amnem et Siret, ad illum angulum Sireti fluminis sita, ubi meridiem versus declinat.

6. Ager Niamczenzis huic proxime subiacet, et sat longo spatio inter Moldavam et Bistriziam amnes extenditur. Ibi

Niamcz, ad amnem cognominem, urbs in altissimo monte aedificata, naturaque ipsa adeo munita, ut omnem hostilem impetum spernere videatur. Saepius tentata, bis tantum expugnata fuit, semel a Turcis sub Suleimani imperio, semel nostris temporibus a Ioanne Sobiesky, Poloniae rege, nec capta fuisset, nisi fames paucissimos Moldavos, qui in praesidio erant, post plurium dierum obsidionem eam Polonis tradere coëgisset. Quondam duplici muro erat instructa, per quem unica saltem porta permittebat transitum, post vero destructo a Turcis exteriori, interior tantum integer Moldavis remansit. Antequam Turcis subiiceretur Moldavia, quocunque ingruente bello principes liberos et thesauros suos eo a c in arcem vix expugnandam mittebant, et hodie quoque si quando a vicinis impetuntur incolae tutissimum hic habent receptaculum. Hunc in finem olim sat ampla palatia struxerant principes, quae et hodie ibi visuntur, sed non ea qua decet cura conservantur. E regione ad flumen Bistriciam situm est Piatra oppidum.

Claudit ordinem

7. Ager Bacoviensis, qui singularem vornicum praesidem habet; huius sedes est

Bacovium, in insula Bistriziae fluvii oppidum, pomorum fructuumque ubertate celebratum. Habet praeterea episcopum ecclesiae occidentalis, qui Bacoviensis nominatur. Sunt enim in submontanis districtibus complures subditi Moldavorum, tum natione, tum religione, ut se vocant, Catholici, quos Stephanus Magnus, victo Mathia, Hungariae rege, inde abegerat, et suis baronibus donaverat. Praecipuus Cantemiriorum pagus in districtu Roman, Pharaoni dictus,