Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/24

Haec pagina nondum emendata est
14
DEMETRII CANTEMIRI

bus diebus ab Istro bellicosissimam Taiphalorum gentem habitasse, civitatemque amplissimam condidisse. Huius rudera cum nullibi in campis apparerent, aliquot homines locorum gnaros in adiacentes Hieraso sylvas misi exploraturos, possentne invenire aliqua indicia, e quibus de vero urbis loco certius aliquid statui posset. Reversi retulerunt, visa esse sibi in sylvis densissimis, quae occasum versus sitae sunt, per quinque milliarium italicorum spatium in longitudinem ad fluvium protensa moeniorum turriumque fundamenta e cocto latere constructa, eaque, quamvis in campis interiacentibus non extent, circuli cuiusdam oblongi formam referre. Praeter haec confirmavit meam sententiam hodierna huius provinciae appellatio, quod Falczii a Taiphalia corrumptum esse similitudo nominis asserere videatur.

Superius in mediterraneis est Husz, oppidum exiguum, tamen episcopi sedes, nulla re magis memorandum, quam illo proelio, quo Petrus M. Russiae autocrator, cum parvo exercitu, Turcarum saepius repetitos insultus anno 1711 per quatriduum fortiter sustinuit et repulit. Haud longe ab eo loco conspicitur collis ingens manu factus, Tartaris Chan Tepesi i.e. Chani tumulus, incolis Mogila Rabuy dictus. De huius origine variae feruntur sententiae. Aliqui Tartarorum quendam Chanum cum toto exercitu a Moldavis ibi deletum tradunt, ac ipsius monumento hunc tumulum impositum; alii reginam quandam Scytharum, Rabie dictam, cum contra habitantes eo tempore in Moldavia Scythas, hucusque exercitum duxisset, ibi cecidisse, et a suis sepultam narrant. Quid verum falsumve, in tanta huius historiae obscuritate, pronunciare non audemus.

Falczios a septentrione cingit

10. Ager Lapuszensis. Ad hunc olim pertinuit Tigine, Turcis Bender, urbs et olim munitissima, et nunc a Turcis multis operibus aucta ad Tyratem; nostris temporibus, regis Sveciae, e Pultaviensi pugna profugi, receptaculum. Frustra eam saepius oppugnarunt ante initas subiectionis leges Turcae, sed quod vi non potuerunt, fraude impetrarunt et Aronis principis, cui Moldavi Tyranni nomen indiderunt, perfidia. Hic enim, cum propter saevitiam et tyrannidem, quam in Moldavos exercuerat, sua ditione a proceribus expulsus