Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/23

Haec pagina nondum emendata est
13
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

pietatis b.m. principis Constantini Cantemirii monumento, antiquissimae civitatis rudera reperiuntur, in quibus tamen nulla temporis aut conditorum invenire potuimus indicia. Locus ipse hodie ab incolis Kracsuna vocatur.

Ad alteram Sireti ripam inter Siretum, Danubium et Hierasum medius est

8. Cohurluyensis Ager, itidem a fossa Cohurluy, quae, licet per octo horarum spatium se extendat, semper sicca manet et rarissime aquis repletur, nomen habet. Ibi notari merentur Galacz oppidum, equidem structurae elegantia aut amplitudine non admodum conspicuum, sed emporium totius Danubii celeberrimum. Huc quotannis bis vel ter non solum e vicinis Ponto locis, Crimea, Trapezuntio, Sinope, Constantinopoli, sed et ex Aegypto, quin etiam ex Barbaria naves appellunt, lignisque moldavicis, quercu, cornu, abiete, nec non melle, cera, sale, butyro, nitro et frumento oneratae recedunt, qua ex re haud exiguum cunctis Moldaviae incolis nascitur emolumentum. Haud procul inde, in orientali Sireti ostio, conspiciuntur ruinae vetustissimae urbis, quae hodie ab incolis Gierginavocatur. Hanc Traiani temporibus fuisse conditam, argumento fuerunt eruta ex ipsius ruinis nostris temporibus numismata, nec non marmor, hac cum inscriptione:

IMP. CAESARI. DIV. FILIO. NERVAE. TRAIANO. AUGUSTO. GERM. DACICO. PONT. MAX. FEL. B. DICT. XVI. IMP. VI. CONS. VII. P. P. CALPURNIO. PUBLIO. MARCO. C. AURELIO. RUFO[1]

Supra hunc ad Hierasum occurrit

9. Ager Falcziensis, in quo Falczii, oppidum haud inelegans ad Hierasum. Hanc sedem quondam Taiphaliorum fuisse evicerunt reperta nostris curis in viciniis vetustissimae urbis vestigia. Legebamus aliquando in Herodoti manuscriptis historiis ad Hierasum tri-

  1. Traianus consulatum VII non gessit. Ergo lege pro FEL. etc. (nam FEL. B. DICT. nihil est) TRIBVNIC. POT. XVI. IMP. VI. CONS. VI: haec cohaerent.