Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/21

Haec pagina nondum emendata est
11
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

aedificavit, mox sibi et baronibus palatia extrui curavit. Moeniis murisque eam cinxit Radul princeps, alii aliis ornamentis aedificiisque publicis, ita ut et hodie plus quam XL templa, partim lapidea, partim lignea, maxima ex parte sat eleganter constructa, numeret. Ante L annos censu facto, duodecim privatarum aedium millia reperta sunt; post vero, crebris incendiis, nec non Tartarorum et Polonorum incursionibus, ita devastata est, ut vix tertia earum pars remanserit integra. Praeter aulam principis, quae universae regionis divitias eo contrahit, archiepiscopus Moldaviae semper ibid em manet, quamvis ille non Iassiensis, sed a pristina metropoli Suczaviensis vocetur. Iassiis autem proprie tantum protopopatus est, quod inferius pluribus dicetur.

A meridie hunc tangit

2. Ager Carligaturiensis, in quo nihil memoratu dignum, nisi Tyrgul Frumos, secundum etymon forum pulchrum, octo horis Iassiis versus Soczavam distans, ad eundem Bahluy fluvium situm, oppidum haud contemnendum, palatio principis lapideo instructum, cui praeest singularis praefectus, quem patria lingua parcalabium (h.e. commendans) vocant.

Ulterius occasum versus in longitudinem extenditur

3. Ager Romanensis, primus, quem redeuntes ex Transylvania Romanorum coloniae, post Bathie incursiones, occuparunt, suoque antiquo nomine appellarunt. Ibi Roman, apud Bonfinium legitur Forum Romanorum, oppidum et sedes archiepiscopalis, in confluente Moldavae et Sireti fluminum, cui duo parcalabi a principe praeficiuntur. Hic primam nostros reduces fixisse sedem, multorum equidem, sed non universim est recepta opinio. Ostendunt enim inde haud procul in orientali Sireti littore alium locum, hodie Smedorova incolis dictum, ibique primam illam amplissimamque urbem conditam fuisse perhibent. Certum eandem a Stephano Magno longo post tempore instauratam et pristino splendori redditam fuisse, at aliquot post annorum decuriis a Petro cognomine Raress nescio quas ob causas denuo destructam incolasque in urbem Roman transmigrare iussos.

Huic ortum versus sub Iassiensi et Karligaturiensi adiacet.