Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/20

Haec pagina emendata est
10
DEMETRII CANTEMIRI

quod satis evincit et eius operis firmitas, et lapidum, quibus constat, magnitudo.

Omnes hi, quos hucusque enarravimus, amnes et stagna, egregiis referti sunt piscibus. Praecipue illi rivuli, qui e montium cacuminibus descendunt, delicatissimas praebent pestrovas, lostosas et liposas, quos quotidie diebus ieiunio destinatis, vivos ad mensam principis citatis equis solent adducere.

Thermas, acidulas et minerales aquas, aut non habet, aut non detexit Moldavia; forsitan in uno Hieraso fluvio satis se medicamenti contra omnes morbos habere existimans.

Caput IV.
De provinciis et civitatibus Moldaviae hodiernis

Tota Moldavia tribus olim absolvebatur partibus, inferiore, superiore et Bassarabia, in quibus universim provinciae minores numerabantur viginti tres. Posteaquam vero sequentibus temporibus Turcarum tyrannide oppressa esset Bassarabia Aronis principis perfidia tradita Tigine cum duabus partibus, novemdecim tantum regiones, neque hae integrae, hodiernis principibus remanserunt.

Inferior, incolis Czara de dzios dicta, duodecim minoribus provinciis, quas districtus vulgo recepto nomine vocant, constituitur.

Medium totius regionis tenet

Ager Iassiensis. In hoc Iassi, ad fluvium Bahluy, quatuor milliaribus superius quam in Hierasum se exoneret, sita urbs, totius Moldaviae metropolis. Sedem principatus Suczavia huc transtulit Stephanus M., quo melius quasi e medio ditionem suam contra Turcarum et Tartarorum insultus tueri posset, cum animadverteret Suczaviae, quod remotior esset a barbaricis limitibus, difficilius id fieri. Ante huius tempora pagus erat vilissimus, vix tribus aut quatuor habitatus colonis, molendinoque instructus, quam (sic) seniculus quidam molitor, Ioannes aut diminutivo vocabulo Iassi dictus, possidebat. Huius nomen retinere urbem a se construendam princeps voluit, primumque templum, quod nunc cathedrale est, St. Nicolao dicatum,