Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/19

Haec pagina nondum emendata est
9
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

solum Hierasum retrudit, sed et totum lacum aquis novis et piscibus abunde replet, quos facile, recedentibus undis, capiunt incolae.

Lacum Orcheiensem, ad oppidum συνόνυμονReut et Cula fluvius constituit, sex milliaribus longum, latum duobus. Huius latitudinem et longitudinem auxit agger, quem ad reprimendam aquam, et magni proventus molendina extruenda, erexit princeps Basilius Albanus. Insulam habet in medio, parvam equidem, sed vineis olim nobilissimis, variisque fructuum generibus consitam.

Lacus Doroheiensis, ab urbe vicina cognomine ita dictus, non procul a Ziziae fluvii fontibus, piscium, quibus abundat, copia memorandus.

Lacus Colaczin, in Poloniae confinibus, hac re potissimum notatu dignus, quod ex eius boreali australique parte duo fluvii Colaczin et Seraphinez oriantur, Moldaviae Poloniaeque, inter Tyratem et Hierasum limites describant.

Ultimus et celebratissimus est lacus Ovidii, Lacul Ovidului[1] incolis, prope Akierman, olim Albam Iuliam, in Basarabia situs, eo nomine potissimum illustris, quod prope hunc notissimus poëtaromanus Ovidius[2] in exilio degere iussus fuisse dicatur. Alveo satis arcto in Tyratem prope huius ostia se exonerat, sed tot et tantis paludibus circumdato, ut eius latitudo, quoad pedibus iter negatur, ultra duo milliaria italica se extendat. Hunc pons iungit, ut ex ipsius architectura coniicere potuimus, structurae antiquissimae:

  1. Hunc lacum non solum Moldavi de nomine Ovidii poëtae ita appellatum tradunt sed illis Polonos quoque vicinos consentire videmus, et imprimis Sarnicium in Poloniae descriptione. Ovidii, inquit, lacus inter Hypanim (qui aliis Axiacum est) et Tyratem, sed vicinior ostiis Tyrae. Cernitur ibi murus quidam plumbo compactus, qui in mare medio milliari porrigitur. Vide plura in sequentibus cap. 4.
  2. Ovidium in Sarmatiam et Thomos urbem fuisse exulem, ipsius testantur verba: Ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, et epitaphicus lapis, qui ad villam Isak a Polono repertus est:
    Hic situs est vates, quem diri Caesaris ira
     Augusti patria cedere iussit humo.
    Saepe miser voluit patriis occumbere terris,
     Sed frustra; hunc illi fata dedere locum.
    Sarnicius, Annal. 1. 2. cap. IV et ultimo.