Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/163

Haec pagina nondum emendata est
153
DESCRIPTIO MOLDAVIAE


E On Hier
Zivete Pokoi Ier
Dzialo Hyrtzi Iri
Zemle Slovo Iert:

olim vocem, quae in consonantem desinebat, semper claudebat, hodie autem Moldavi eius loco utuntur signo supraposito, ut in ipsa voce iert.

Ot Szta Iu
O Iat Xi
Ci Ie Psi
Czerve Inia Titla
Sze Iako Dze.

Maiusculae Moldavorum litterae eaedem sunt, quas Graeci Slavonique in suis alphabetis habent: utroque enim charactere pari ratione utuntur.

Atque eos quidem, quos nunc lectori ob oculos posuimus, characteres, in epistolis familiaribus et privatis catalogis, Moldavi post eliminatas latinas litteras adhibere coeperunt, in sacris vero, epistolis principum, catalogis thesauri, et aliis, quae ex aula emanabant, scriptionibus, non alia nisi slavonica lingua per integra duo saecula in usu fuit. Hinc etiam nobilium filii non alii sermoni nisi slavonico dabant operam, in quo cum aliae scientiae tradi non possent, postquam legere didicissent, Horologium orientalis ecclesiae, Octoichon et Psalterium memoriae mandare iubebantur. His finitis, Evangelium, Apostolica scripta, et Pentateuchus, raro reliqui Veteris Testamenti libri illis explicabantur, ut saltem intelligere possent, quid in sacro codice contineretur. Iisdem studiis etiam cunctae baronum filiae imbuebantur, eo saltem fine, ut vernacula eo melius legere et scribere possent. Qui grammaticae slavonicae operam daret, vix aliquis reperiebatur, praecipue cum eius linguae grammatica a MaximoCretensi, quem hodie Rutheni canonicum sanctum habent, elaborata, et semel tantum Moscvae edita, rarissime inveniretur, at superiori saeculo, postquam sub Basilii Albani principatu oecumenico throno reddita fuerit Moldavia, expergefieri, et e profundis, quibus obsita [erat] barbariei tenebris, ad lucem aliquantulum perduci coepit. Huius enim principis cura primo Iassiis schola Graeca condita, ius-