Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/162

Haec pagina nondum emendata est
152
DEMETRII CANTEMIRI

davicis nominum verborumque flexionibus. Talem ollo potriginem, ipsi quidem inter se intelligunt, sed nec Graecus, nec Albanus, nec Moldavus sermonem ipsorum integre capere potest. Quod si tamen omnes tres uno in loco collecti Cuzzovlachum loquentem audirent, collatis sententiis, si quilibet suae linguae periodum alteri interpretaretur, quid is sibi vellet, intelligere possent.

CAPUT V - DE LITTERIS MOLDAVORUM

Ante conciliabulum Florentinum, exemplo reliquarum gentium qui e Romano sermone suas linguas corrupere, latinis Moldavi utebantur characteribus. At cum in ea synodo Moldaviae metropolita, uti supra diximus, ad castra Latinorum defecisset, successor eius, Marci Ephesi diaconus, gente Bulgarus, nomine Theoctistus, quo magis eradicaret e Moldava ecclesia Latinorum fermenta, iuvenibu sque occasionem legendorum latinorum sophismatum adimeret, Alexandro Bono suasit ut non solum homines diversa de sacris sentientes, sed et latinas litteras e principatu suo exulare iuberet, et iis slavonicas substitueret, eoque nimio et intempestivo zelo illius barbariei, quae nunc Moldaviam tenet, primus auctor extitit; cum autem slavonici characteres non sufficerent pronunciationi omnium vocabulorum, quae moldavica lingua partim e latina corruperat, partim e vicinarum gentium dialectis adoptaverat, rite exprimendae, aliquot novi etiam characteres excogitari debuerunt, quo factum est, ut tantum litterarum numerum postea moldavicus sermo acceperit, quantum nulla alia Europeorum dialectus patitur.

Numerantur enim hodie, cum prosodicis quibusdam orthographicisque notis, 47.

Az Ize Tferd
Buki I Uk
Vede Kako U
Glagol Liude Ferta
Dobro Mislete Fita
Iest Nasz Chier