Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/161

Haec pagina nondum emendata est
151
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

Neque enim obstat quidquam, quo minus credamus Romanorum in Dacia colonias, vel servis Dacis usos fuisse, vel etiam, si quis uxorem perdiderat, mulierculas ex illa gente in matrimonium duxisse, unde facile indigenarum aliqua vox in illorum sermonem irrepere potuit. Tales sunt: stezar, quercus, padure, sylva, halesteu, stagnum, carare, semita, graesk, loquor, privesk, aspicio, nemeresk, aliquo pervenio.

Praeterea, uti cunctae fere linguae, ita et moldava diversas patitur dialectos. Purissimus sermo in medio Moldaviae circa Iassios viget, quod continua aulae principalis praesentia cultiores vulgo evadunt illius agri coloni. Qui ad Tyratem habitant, multa polonica intermiscent, et plura vasa domesticis usibus inservientia polonicis denominant vocabulis, ita ut ab alio Moldavo vix intelligi possint. Qui in alpibus versus Transylvaniam vivunt, saepius hungaricis utuntur vocibus, Falczienses tartarico, Galaczienses graeco turcicoque sermone moldavum corrumpunt.

Mulieres quoque moldavae peculiarem a viris pronunciationem habent. Mutant enim syllabas bi et vi in gi, ut: bine, bene, gine, vie, vinea, gie; pi in ki: pizma, invidia, kizma, piatra, petra, kiatra. M initiale in ng litteram, vix aliis pronunciabilem, ut mie, mihi, ngie etc. Qui semel e viris etiam ei pronunciationi assuetus fuerit, vix ac ne vix quidem ab ea liberari potest, et ceu sorex suo ore semper prodit, se nimis diu in matris sinu moratum fuisse, qua de re etiam tales vulgo ficior de baba, filii vetulae, per contemtum dicuntur.

Valachiae et Transylvaniae incolis eadem est cum Moldavis lingua, pronunciatio tamen rudior, ut dziur, Vlachus proferet zur, jur, per z polonicum sive jgallicum; Dumnedzeu, Deus, val. Dumnezeu: akmu, nunc, val. akuma, aczela hic, val: ahela. Addidere etiam aliquot vocabula Moldavis ignota, quae tamen omnia dum scribunt omittunt. Moldavicam et linguam et orthographiam sequuntur, adeoque re ipsa moldavicam sua puriorem agnoscunt, licet verbis id profiteri ea quae Moldavos etValachos intercedit antipathia prohibeat.

Corruptiori multo utuntur idiomate Cuzzo-Valachi, qui in Rumelia ad fines Macedoniae habitant. Mirandum in modum illi patriam sibi linguam cum graeca et albanica miscent, ita ut nonnunquam pure graecam, aliquando pure albanam periodum sermoni valachico interponant, retentis tamen ubique mol-