Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/160

Haec pagina nondum emendata est
150
DEMETRII CANTEMIRI

nantem desinentibus, alterum, quem in vocalem exeuntibus suffigunt: ut omul, homo, calul, equus, scaunul, scamnum, vasul, vas, szerpele, serpens, kynele, canis, etc. In plurali animatorum nominibus articulum ii addunt, ut: caii, oamenii, equi, homines; inanimata vero articulo femineo ele efferuntur, ut: scaunele, vassele, etc. Femininorum Moldavi itidem duos articulos habent, e et a, ut muiere, gaina, mulier, gallina. Quae in e desinunt, in plurali ile formantur, ut muiere muierile, quae autem in a, pluralem per ele efferunt, ut gaina gainele.

Denique voces illas, quae italico propius accedunt, quam antiquo romano sermoni, e diuturno Genuensium commercio, quod iis, dum Ponti Euxini littora tenerent, cum Moldavis intercesserat, in nostram linguam haud absona forte coniectura irrepsisse crederes. Pari enim ratione, posteaquam cum Graecis, Turcis, et Polonis crebra negotia habere Moldavi coeperunt, ex illarum quoque gentium dialectis plura vocabula Moldavorum ore teri coeperunt, ut a Graecis:

pedepsa, παίδευσις
kivernisire, κυβέρνησις
procopie, προκοπή
blastem, βλασφημῶ
azima, ἄζυμον
drum, δρόμος
pizma, πεῖσμα

Iam vero expositis utriusque partis argumentis, quae propius accedant veritati definire non audemus, metu ne amor patriae nobis obstruat oculos, nostroque conspectui aliqua subducat, quae alienis facile paterent luminibus. Relinquimus itaque iudicium lectori benevolo, unicum id Covatii effatum addere contenti. Mirum, ait ille, quod Moldavorum Valachorumque lingua plura habeat latina vocabula, quam italica, licet Italus ibidem sedes habeat, ubi olim Romanus habitabat. Sed idem haud mirum. Itali enim longe post sibi linguam excogitaverunt. Caeterum observandum, reperiri in Moldavorum lingua aliquot vocabula, quae cum tam latinae, quam reliquis vicinarum gentium dialectis incognita sint, ex antiqua Dacica remansisse forsitan haud sine ratione existimamus.