Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/16

Haec pagina emendata est
6
DEMETRII CANTEMIRI

CAPUT III.
DE AQUIS MOLDAVIAE

Aquas plures, notatioribusque naturae lusibus ornatas, in alia tam arcta regione ac Moldavia est, vix ullibi reperies. Maiores fluvios, navigationisque capaces, quatuor numerat: Danubium, Tyratem, Hierasum et Siretum. Danubius, etsi tantum spatio id alluat, quod hodie Moldaviae principi subiacet, commoda tamen quam plurima in hanc regionem confert. Etenim, praeter mercatorias variarum gentium naves, quae illius beneficio ad emporium Gallacz appellere possunt, Moldavis merces suas[1] per Hierasum Constantinopolim aliasque Ponto adiacentes civitates transferendi, indeque haud exiguum lucrum sibi parandi concedit opportunitatem. De undis ipsius occultisque divitiis consulto tacemus, quod ea abunde iam exhauserint qui ante nos Germaniae Ungariaeque dederunt descriptiones. In hunc se exonerat Prut, olim Hierasus, Ptolemaeo Gerasus, Ammiano Porota, antiquis Graecis Pyretus, e montibus Transilvaniae, Carpaticis veterum, qui hanc inter et Poloniam limites definiunt, ortum ducens, totamque Moldaviam secans. Aquam habet omnium quas novimus levissimam et saluberrimam, licet propter arenam, quam secum trahit, turbulentior appareat. Haec tamensi in vasculo vitreo asservetur, in fundum submergitur, limpidissimumque relinquit liquorem. Experimentum illius fecimus cum essemus in Moldavia, invenimusque mensuram centum drachmarum triginta drachmis leviorem esse aequali quantitate aquae ex aliis fluviis acceptae. Siretus, fluvius Moldaviae proprius, ex ultimis ipsius versus Poloniam terminis profluens, atque intra eosdem meridiem versus ostio bifido in Danubium se proiiciens. Satis amplus est amnis et profundus: sed quia sylvis undique et montibus circumseptus est, atque in nonnullis locis vadis impeditus, nondum adhuc ubique aperiri potuit navibus semita. Meridiem versus magnam Moldaviae partem alluit Tyras, hodie Nistr, recentioribus Graecis scriptoribus Dinas-

  1. Et praecipue sal, mel, butyrum, ceram, et magnam ligneae materiae copiam, quae non solum Constantinopolim, sed Aegyptum usque ac Africam Turcarum, ad naves domosque construendas.