Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/159

Haec pagina nondum emendata est
149
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

fuisse, quam per Gothorum Vandalorumque irruptiones Romanus sermo in Italia corrumperetur: neminem autem historicorum memoriae prodere, eas sub Barbarorum regno Latium repetiisse, adeoque non potuisse Daciae incolas, a lingua quae nondum erat, suam corrumpere.

Secundo, Moldavos se nunquam Italos nominasse, quod sequentibus temporibus latius Romanorum nomen esse coepit, sed semper Romanorum appellationem retinuisse, quae illo aevo, cum orbis terrarum caput Romae esset, cunctis Italiae incolis erat communis. Neque obstat, quod a finitimis Hungaris et Polonis Vlochvocentur, quod idem apud eas gentes Italorum nomen est. Mallemus enim credere vicinas illas gentes magis a Moldavis, ut notioribus sibi, ad Italos, quam ab Italis ad Moldavos appellationem eam transtulisse.

Tertium et potissimum pro ea sententia argumentum est, quod in moldava lingua plura adhuc vocabula latina inveniantur, quae italica prorsus ignorat, vicissim nomina et verba a Gothis, Vandalis et Longobardis in Italorum sermonem introducta penitus fugiat moldava, ut id paucis reddamus clarius: incipio, Italus per vocem barbaram commincio exprimit, Moldavus vocabulo e latina dialecto corrupto, inczep. Albus, italice bianco, mold. alb. Civitas, italice citta, mold. czetate. Dominus, italice signore, moldavice domn. Mensa, italice tavola, mold. masa. Verbum, ital. parola, mold. vorba. Caput, italice testa, mold. cap. Venatio ital. caccia, mold. venat.

Qui autem ex italica dialecto derivare volunt moldavum sermonem, obiiciunt 1. in eo inveniri verba auxiliaria: am, ai, are. 2. articules nominum. 3. aliquot etiam vocabula pure italica, ut szkiop, sciopo, claudus, et czerc, cerco, quae cum prorsus linguae latinae igota sint, nnon aliunde nisi ex italica peti potuissent.

Respondetur ad id a prioris sententiae patronis: Auxiliaribus quidem verbis uti Moldavos, at non italicis, sed peculiaribus. Articulorum eadem est ratio, nulla enim orationis parte magis quam iis ipsis moldavus sermo ab italico discrepat. Italus articulum suum nomini praeponit, Moldavus postponit, ut Ital.: L’huomo, la moglie, Mold. omul, muiere. Italus unum habet articulum masculini, in singulari il, in plurali gli vel i, in femineo singulari la, plur. le. Moldavi autem in singulari masculino duos habent articulos, ul et le, unum, quem nominibus in conso-