Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/158

Haec pagina nondum emendata est
148
DEMETRII CANTEMIRI

semper monachi integrae vitae honestisque praediti moribus ibi reperiantur. Vicissim ex reditibus monasterii id tantum ibi relinquunt, quod ad alendos fratres necessarium est, reliqua pro necessitatibus maiorum lavrarum colliguntur, eoque singulis annis mittuntur, libero autem monasterio fratres sibi arant, sibi occant, sibi itidem metunt, horis, quas a sacris functionibus vacuas habent, manuariis operis ab abbate praescriptis vacant, vineas, agros hortosque excolunt, collectosque ex iis fructus in sui monasterii usus convertunt.

Tributum quotannis cuncta monasteria principi pendunt, pro suarum possessionum ratione, metropolitae autem et episcopi nihil prorsus solvere tenentur. Caeterum regulis Basilii Magni adeo cuncti adstricti sunt monachi, ut centies morerentur, quam iubente licet medico unicam carnis buccellam ori suo imponerent. E monasterio nunquam exeunt, nisi ab igumeno missi, aut postquam pro tot diebus aut horis licentiam impetraverint.

Oeconomiae cura senioribus demandata est, qui vitae morumque integritatem plurium annorum experimento abbati suo probarunt. Praeterea non possumus non laudare hospitalitatem, quae in omnibus observatur Moldaviae monasteriis. Quicunque enim eo venerit hospes, sive orthodoxus fuerit, sive Iudaeus, sive Turca, sive Armenus, non solum benevole debet excipi, sed et si vel per integrum annum ibi morari vellet, cum omnibus sociis et iumentis, quos secum habet, pro viribus monasterii, sobrie, laute, idque sine ulla murmuratione ali et sustentari debet.

CAPUT IV - DE LINGUA MOLDAVORUM

De linguae moldavicae origine diversa scriptores tenet sententia, plures eam e latino sermone nullo alius idiomatis habito respectu corruptam existimant, sunt et qui ex italica dialecto eam derivatam esse arbitrantur. Utrorumque argumenta, quo magis lectori pateat veritas, candide exponemus. Qui latinam linguam propriam et genuinam moldavicae matrem asserunt, his potissimum fundamentis nituntur: primo, colonias Romanas longe ante in Daciam translatas