Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/157

Haec pagina nondum emendata est
147
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

copus a metropolita, metropolita a principe, princeps a sua conscientia et Deo, qui nonnunquam sultano ceu instrumento ad corrigendum vel puniendum principem utitur. In gravioribus, quae vel morte vel sacerdotii privatione expiari debent, delictis, non nisi simplices sacerdotes, ieromonachi et monachi suorum episcoporum iurisdictioni subiacent, abbates autem, archimandritae et episcopi a solo principe puniri possunt. Est tamen episcopi munus, ut si quis iis, quos illorum iudicio principes exemerunt, aliquid contra canones, aut quod offendere possit, perpetret, metropolitae id per litteras significent, qui postea secundum episcopi relationem causam principi proponit.

Metropolita a singulis sacerdotibus suae eparchiae quotannis tributum 200 asprorum et pellem vulpinam vel martis accipit, praeterea nihil exigere potest, uti nec ab episcopis quenquam proventum habet, nisi si ipsi sua sponte ei aliquid donaverint. Eosdem reditus etiam a suis dioecesibus episcopi colligunt.

CAPUT III - DE MONASTERIIS MOLDAVIAE

Cuncta monasteria Moldaviae eiusdem sunt instituti, et regulas a S. Basilio monachis praescriptas sequuntur. Maiora, quibus archimandritae praesunt, non plura inveniuntur, quam quatuor, minora autem, quae igumenis parent, plusquam duo centum numerantur, praeter totidem fere metochia, quae diversis in locis ea monasteria possident. Dividuntur autem in ἀφιερόμενα, inkinate, et έλεύθερα, neinkinate, oblata et libera; oblata monasteria vel Hierosolymis, vel monti Sina, uel Monti Sancto dedicata sunt. Invaluit enim in Moldavia consuetudo, qua si quis vel princeps vel baro monasterium fundare voluerit, cunctas opes suas aequaliter inter monasterium et liberos dividere debet, totidemque monasterio dare, quantum filiorum singulis reliquit.

Si autem timet, ne post eius mortem monasterium destruatur, aut corruat, alicui e lavris maioribus, quae in praefatis locis inveniuntur, illud dedicat. Hoc facto, lavrarum illarum archimandritae prospicere monasterio tenentur, et curare, ut