Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/156

Haec pagina nondum emendata est
146
DEMETRII CANTEMIRI

Constantinopolitano patriarcha accipiat, tamen ab eo nec eligi, nec deponi potest, neque magnae ecclesiae constantinopolitanae quod vocatur ψῆφον, ut reliqui metropolitae omnes, expectare tenetur. Electo, cum principi probatus fuerit, tres Moldaviae episcopi manus imponunt, datisque ad patriarcham litteris notificant, talem vel talem hominem pium probum et eruditum, implorato spiritus S. auxilio, non autem alio modo, quam qui e humana penderet voluntate, electum esse. Idem facit et princeps peculiari ad patriarcham epistola, rogatque ut neoconsecratum sua benedictione in munere illo confirmet, quod negare patriarcha nullo modo potest, sed omnino principis voluntatem debet exequi. Porro et a tributo, quod κοινότητος καὶ βοηθείας nomine a cunctis metropolitis patriarchae solvitur, prorsus est immunis, nec ulla lege tenetur patriarcham de rebus in ecclesia moldava gerendis aut gestis interrogare: sed eandem libertatem, quam ochridensis patriarcha in sua dioecesi habet, ipse etiam in Moldavia utitur: licet autem tantae dignitatis sit metropolita, nullum tamen e suis episcopis vel constituere vel dignitate privare potest. Solius enim princeps est, de candidatorum vita et eruditione exquirere, et exauctorandorum causam dirimere sententiamque depositionis ferre. Namque illa omnia suae curae reservarunt principes, solam chirotoniam iuxta apostolicos canones metropolitae reliquerunt. Vicissim princeps, licet absolute omnibus sibi subiectis imperet, tamen sine metropolitae consensu in rebus ecclesiasticis nihil mutare, addere vel demere potest. Ea tamen regula piis saltem principibus dicta est; si enim sacrorum contemtor fuerit, metropolitae munus est coram tribunali sententiam principis e legibus vel confirmare, vel corrigere, cui princeps ut christianus et iustitiae amator obedit.

Episcopi in suis dioecesibus functiones sui muneris libere obeunt, subiectos sibi sacerdotes constituunt, et si in crimine aliquo inventi fuerint, dono gratiae privant nemine contradicente: in igumenis tamen et archimandritis constituendis aut exauctorandis nullum ius habent, ut qui solius principis tribunal reverentur. In levioribus delictis quilibet inferior a suo praefecto castigatur, diaconus a sacerdote, sacerdos a protopopa, ieromonachus et monachus a suo abbate vel archimandrita. Protopopa, abbas et archimandrita a suo episcopo, epis-