Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/153

Haec pagina nondum emendata est
143
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

ad mediam usque noctem in biviis et triviis variarum animarum speciem mentiens circumagitur, at postea dispareat.

Striga, a graeca voce, στρίγλη, idem quod apud Romanos etiam hodie inter Moldavos denotat, venefica nimirum vetula, quae diabolica virtute infantes neonatos ignotis modis interimat. Superstitio est[1] Transylvanis praesertim frequentissima. Ferunt enim dum striga grassatur, infantes absque ullo praevio morbo in cunabulis suffocatos reperiri.

Quod si vetulam quandam huius facinoris suspectam habeant, eandem manibus pedibusque ligatam in profluentem abiiciunt, si submergatur aquae, insons creatur: quod si vero supernatet, tunc satis convictam existimantes, sine ulla ulteriori disquisitione, vivam igne comburunt, frustra ad ultimum usque suspirium innocentiam suam reclamante vetula.

Tricolicz, idem est quod Gallis Loup garou; credunt homines magica arte in lupos aliaque animalia voracia converti posse, eorumque naturam adeo induere, ut homines aeque ac greges invadant et dilacerent.

Legatura est genus fascini, quo sponsum impediri ferunt ne cum sponsa rem habere possit. Eadem etiam lupos aliaque animalia ferocia vinciri posse credunt, ne ovium boumque gregibus damnum inferant.

Dislegatura est solutio huius legaturae fascini coniugalis, quam aliis fortioribus magicis artibus obtineri posse credunt.

Farmek, incantamenti genus est inter rusticos usitatum, quo mulieres amasios suos sibi devincire, aut quos[2] odio prosequuntur, in furorem agere posse existimant.

Deskyntek, aliud incantamenti genus, quo cunctos morbos, qui non sint lethiferi, sanari posse autumant. Non pigebit enarrare quid ea de re in patria ipse vidi.

Praefectus cubiculariorum B. parentis mei, habebat equum generosissimum, qui in campo a serpente morsus per totum corpus adeo intumuerat, ut vix aliqua spes salutis superesse videretur. Accersita vetula incantatrix dominum equi iubet fontem quaerere, ac inde aquam in phyala haustam ac a nemine gustatam quam celerrime afferre. Dum servum mittere vult, qui aquam hauriat, negat vetula, ipsius domini opera aiens hauriendam esse aquam, si equum vellet redivivum. Obedit tandem iuvenis, ac vas maiusculum aqua plenum vetulae adfert. Haec aquam carmine nescio quo sacratam, iuveni ut totam bibat, porrigit. Exequitur ille mandata, licet difficulter, quod nimium aquae hausisset. Post potum iuvenis illico equum suum, qui non longe ab eo in terram prostratus et iam semimortuus iacebat, respirare, se vero intumescere, et vix perferendis cruciatibus agitari sentit. Ubi carmina sua repetit vetula, intra quadrantem hora e equus sanatur, iuvenis vero aquam iterum nullo dolore aut morbo relicto evomit.

Aliam vetulam totum stabulum equinum scabie infectum, quamvis trium dierum itinere dissitum, recitatis super crinibus equi carminibus, intra paucos dies penitus sanasse novimus.

Verdzelat, divinationis genus est, quo Moldavi, nocte calendas Ianuarii antecedente, prospera et sinistra, quae per anni decursum illis obvenire deberent, per virgularum dispositionem hariolari conantur. Eundem in finem etiam fecle (tiliis), bobis (fabis) et ola (ollis) certo modo dispositis utuntur.

  1. r. 41 et ms.
  2. R. 10quod ms.