Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/152

Haec pagina nondum emendata est
142
DEMETRII CANTEMIRI

lubitu animi et corporis dotes tribuant, et cuncta fausta aeque ac infausta, quae ispi per totum vitae cursum aceidere deberent, praedestinent.

Frumoasele: nymphas quasdam aëreas esse existimant, amore in iuvenes venustiores saepius correptas. Quam ob causam, si quis adolscens paralysi aut apoplexia repente corripiatur, id facinus haud alii, quam hisce frumoasele tribuunt, feruntque eas hac ratione, amore in odium furoremque converso, punire amasiorum suorum inobedientiam.

Symdzenele: nomen est S. Iohannis prodromi, persuasi autem sunt, ea, quae huic sancto feriata est, die, solem non continuo, sed tremulo gressu cursum suum absolvere. Ideo ista die cuncti per Moldaviam villici ante diluculum surgunt, ortumque solis defixis oculis intuentur, et dum huius lucis impatiens oculus vibrare tremereque cogitur, tremulum istum motum, quem in se ipsis sentiunt, soli adscribunt, laetique novo spcctaculo domum redeunt.

Dzoimaricele: mulieres vocitant quas feria Iovis Paschatos festum antecedente summo mane ad ignes, qui eadem die ubique in Moldaviae aedibus accendi solent, circumne, et si quam dormientem invenerint mulierem, id punitionis ei tribuere credunt, ut postea laborum sit impatiens.

Papaluga: aestate cum segetibus ex ariditate imminere videtur periculum, villici Moldavorum puellam, quae decimum aetatis annum nondum expleverit, indusio ex arborum aliarumque herbarum foliis contexto vestiunt. Sequuntur eam omnes reliquae eiusdem aetatis puellae puerique, canticisque et saltibus totam viciniam peragrant, quibus, quoquo versus venerint, vetulae frigidam capiti infundere solent Carmen huius fere est sententiae: „Papaluga ascende caelos, aperi portas, demitte pluvias, ut crescat frumentum, triticum, milium” etc.

Kyraleisa, exclamationi in precibus Christianorum usitatae, Κύριε έλέησον, respondet et originem debet. Conficit nempe 5 Februarii in vigiliis luminum quislibet paterfamilias crucem ligneam, quam candida tela, serico et syrmate, prout cuiuscunque opes ferunt, elegantissime amictam post preces vespertinas processionis sacrae in modum magna puerorum stipante caterva per omnes domos circumferunt, et vocem Kyraleisa quam saepissime repetunt.

Colinda, calendis veterum Romanorum respondet, et singulis novi anni initiis a cunctis Moldavis, tam nobilibus, quam pleibis, peculiaribus ritibus celebrari solet.

Turca: spectaculum, quod in Turcarum odium priscis temporibus excogitatum videtur. Namque die natalitiis Domini sacra, cervino capiti cornuto larvam attexunt e variegato linteo consutam, et sat longam, ut pedes quoque portantis tegat. Hanc ita constructam alius senis gibbosi larvam gerens ascendit, et magno cum comitatu cunctas plateas domosque saltando et ludendo peragrat.

Zburatorul, i.e. volatilis, credunt esse spectrum, iuvenem venustissimum, qui virgines, praesertim neonymphas, noctu invadat, easque, licet ab aliis etiam vigilantibus conspici non possit, per totam noctem illicitis polluat amoribus[1]. Audivimus tamen, nonnullos, quibus ex meliore luto praecordia Titan finxerat, maritos, eiusmodi volatiles deos comprehendisse, compertoque corporeas esse creaturas, iis meritam inflixisse poenam.

Miaza Noapte: i.e. media nox. Fabulantur spectrum esse, quod ab occasu solis

  1. R. 33 a moribus ms.;