Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/150

Haec pagina nondum emendata est
140
DEMETRII CANTEMIRI

quam Lutheri Calvinique sectae illas regiones invasissent, cunctos eorum incolas occidentalis ecclesiae fuisse filios. Iam vero cum Dragoszi sequaces eandem, quam ibi professi fuerant, religionem semper retinuerint (neque enim ullibi memoriae proditum est, eos negato occidentalis ecclesiae symbolo, orientalis ritibus nomen dedisse), illa vero cum orientali in omnibus ac singulis consentiat, manifesto patet, eandem antiquis temporibus in occidente viguisse, quam nunc solus retinet oriens doctrinam, adeoque occidentem non orientem succedenti tempore a vera Christi fide defecisse. Sed e diverticulo in viam.

Symbolum fidei, uti a patribus Nicenae Synodi conceptum est, simpliciter in sacris recitant, et papisticam additionem et a filio reiiciunt. De Spiritus S. processione eadem sentiunt, quae Christi verbis S. Iohannes evangelista pronunciat. Uti autem praeter S. Scripturae verba processionem a filio admittere nolunt, ita nec introductam a Palama formulam a solo Patre in sacris adhibent: septem sacra mysteria profitentur, liturgiam celebrant ad normam S. S. Patrum Basilii M. et Iohannis Chrysostomi. In ea fermentato pane utuntur et sub utraque specie communicant. Sacras imagines, non sculptas, sed pictas, honorant, soli autem Deo latreiam[1]pronunciant. Sanctos nondum adhuc ad perfectam beatitudinem pervenisse, eamque cum Paulo in illa die i.e. in extremo iudicio expectare credunt, interea certam eius spem et fiduciam illorum animos implere et gaudium ineffabile creare, adeoque quo ad meritum nihil ipsis deesse. Purgatorium nullum admittunt, statuunt tamen peccata venialia etiam post mortem precibus ecclesiae et eleemosynis remitti. Sacram scripturam e versione septuaginta interpretum recipiunt et legunt in ecclesia, vulgatam ceterasque translationes reiiciunt. Praeter Mercurii et Veneris diem, quater per annum statis temporibus ieiunant, in magna autem quadragesima et in primis diebus Augusti, Beatae Mariae virgini dicatis, etiam a piscibus abstinent. Sunt et qui nimia superstitione ducti die Lunae quoque carnibus non vescuntur, aliaque sibi ieiunia, ut S. S. Athanasii, Gregorii et Demetrii, sanciunt, aliaeque etiam mulierculae, licet monachalem habitum non induant, tamen voto spontaneo per totam vitam a carnibus abstinent. Infi-

  1. R. 38lateram ms.