Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/15

Haec pagina nondum emendata est
5
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

serunt harum legibus omnia, quibus hae duae provinciae separantur, montium iuga, iusseruntque illas partes Moldavis parere, quae inter fluvios in Moldaviam descendentes essent mediae. Itaque ducta est a fontibus amnis Czirimus per origines fluviorum Suczava, Moldova, Bistriza et Totruss (Tortuss) usque ad fluvium Milcow linea, eaque limes inter has duas provincias constitutus. Valachiae disterminandae olim Siret et Totruss fl. erat, post vero virtute eiusdem Stephani Magni districtus Putnensis dominio Moldaviae adiectus fuit, ita ut hodie rivulus Milcow et Siret has provincias disterminet. Meridionali parti Danubius ponit terminum. His limitibus circumscripta Moldavia, ambitu 237 horarum itineris vel 711 milliariorum italicorum continetur, quem computum facile inire poterit, cuicunque adiectam huic tractationi mappam geographicam consulere libuerit. Olim autem, cum Bessarabia nondum Turcico, Tartaroque milite esset firmata, horas 247, milliaria 822 in circuitu habebat. Vicinis cingitur Moldavia ab occasu Transilvanis et Valachis, a borea Polonis, a meridie Turcis. Cum his omnibus acriter Moldavis decertandum fuit, dum defenderent adhuc suam libertatem. De quibus probatae fidei scriptor polonus sic fatur: „hi (Moldavi) natura, moribus ac lingua, non multum ab cultu Italiae absunt; suntque homines feri, magnaeque virtutis, neque alia gens est, quae pro gloria belli et fortitudine, angustiores fines cum habeat, plures ex propinquitate hostes sustineat, quibus continenter aut bellum infert, aut illatum defendit”. Et paulo inferius: „Tantae autem sunt virtutis, ut cum omnibus his gentibus, quarum fines attingunt, eodem tempore semper bello contenderint, victoresque fuerint: nam Stephanus, qui patrum nostrorum memoria principatum Daciae obtinebat, una propemodum aestate Baiezetem Turcam, Mathiam Hungarum, et Ioannem Albertum Polonum bello magno devicerat”. Orichovius, An nal. 5. ad annum 1552. Oppressa tandem Turcarum viribus republica, nullis aliis bellis petita fuit, nisi quae contra Turcas fuerunt suscepta, adeoque cum his hostes amicosque habuit communes. Soli Tartari Nogacenses, quibus in Bassarabia Turcae sedes dederunt, crebris vel in media pace incursionibus Moldaviam vexarunt, ac ad eam, quae nunc est, paupertatem redegerunt.