Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/148

Haec pagina emendata est
138
DEMETRII CANTEMIRI

Pars tertia
DE STATU ECCLESIASTICO ET LITTERARIO MOLDAVIAE

CAPUT I
DE RELIGIONE MOLDAVORUM

Quae sacra antiquos Moldaviae incolas, priusquam iustitiae sol in nostro oriretur horisonte tenuerint, per negligentiam maiorum nostrorum incertum. Si tamen credamus e Scythis oriundos fuisse Dacos veteres, quae omnium quotquot novimus historicorum communis est sententia, licebit forte haud absona coniectura hariolari, iisdem numinibus exhibitum fuisse cultum, quae reliquis scythicis nationibus sacra fuisse Russorum annales memorant: Perunae tonitruum, Volos iumentorum, Pochvist aëris, Lado laetitiae, Kupalo segetum Diis, aliisque eius generis idolis: Osliado, Chorsae, Daszubae, Striboe, Semargle et Mocosoe. Porro, Romani, postquam Daciam occupassent, uti ea gens nulli alii superstitioni cedebat, non solum non abolevisse antiquos cultus, sed etiam novis suum in morem auxisse videntur. Facile id probabit, qui consideraverit, Romanos, quotiescunque novam sibi subiecissent provinciam, devictae gentis diis non minus quam suis litavisse, quin etiam Aegypto, fecunda seditionum matre, subacta, plura inde idola Romam transtulisse, eisque exhibuisse cultum. Accedit et communis omnium, quotquot idolis addicti erant, sententia, unicuique non solum provinciae, sed etiam fa-