Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/146

Haec pagina nondum emendata est
136
DEMETRII CANTEMIRI

reptus aegrotus, dum defuncti speciem refert, vivus sepeliatur. Ad exequias campanarum pulsu convocantur vicini, adstantibusque consanguineis dolorem mutuum testantur. Tandem constituta exequiis terrae inferendis die, tota congregatur vicinitas, auditoque sacro, praecedentibus sacerdotibus, consanguineis subsequentibus, funus in templum deducit, ac finitis ecclesiasticis ceremoniis, in aula aedis sacrae sepelit.

Sin autem e praefectis militum aliquis vita functus fuerit, equos eius nigro panno tegunt, iisque vestimenta quae habuerat pretiosiora imponunt: hastam ante funus gestant, ad quam nudus gladius inverso manubrio pendet, funus autem aliquot milites thorace et galea induti ab utroque latere stipant. Porro et equorum oculis ceparum succum aut pulverem pyrium immittunt, ut humanum in morem planctu domini sui fata prosequi videantur.

Baronis demortui feretrum princeps cum toto apparatu aulico comitari solet, sin e superioribus fuerit, signum muneris ipsius ante funus usque ad monumentum defertur, inde autem in spatharia vel auditorio reponitur. At sedes et locus eius ad minimum per triduum vacare debet.

Luctus non eadem omnibus consuetudo. Rustico mortuo filii per sex menses media etiam in hyeme nudo capite incedere, et comam barbamque alere tenentur, iisque, etiamsi quam longissima inciderit via, nullum capiti tegmen imponere licet. Idem aliquando nobiliores per quadraginta dies facere solebant, nunc autem eas superstitiones abiecerunt, contenti lugubrem habitum gerere, et caesariem demittere. Rustici soror, fratre defuncto, e coma sua aliquid abscindere, ac cruci, quod monumento infixum est, appendere, et per annum, ne decidat aut auferatur, custodire consuevit, quod si acciderit, denuo novum aliquem comae fasciculum appendit. Universim omnes singulis fere sabbathis diebus per annum integrum, ad monumentum conveniunt, suosque mortuos lamentantur.

Ditiores mulieres lamentatrices conducunt, quae plures tragoedias recitant, quibus miseriam et fragilitatem vitae describunt humanae, ut ex hisce versiculis, qui vulgo exordium efficere solent, videre est:

A lumii kynt cu zele
Cumplita viacza
Cum se rupe szi se taie,
Ka cum ar fi o atza.