Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/144

Haec pagina nondum emendata est
134
DEMETRII CANTEMIRI

inferiori mensae latere supra desponsatorum capita parieti infigunt.

Interea ad tertiam usque noctis vigiliam epulis meroque indulgetur; qua elapsa, coqui gallum illaesis plumis assatum mensae imponunt, unus autem ex iis sub mensa se occulit, imitatusque galli cantum diem adesse nunciat. Soluto coquis donario, e mensa omnes surgunt, sponsus autem sponsam dextra tenens in medio conclavi consistit. Tum scriba dotem e catalogo clara voce legit, cuius partes omnes, quae antea in cubiculo aliquo, ut cunctorum conspectui paterent, ordinatae fuerant, curribus imponuntur, et ad sponsum devehuntur. Hoc facto, sponsae advocatus ipsius nomine parentes eius alloquitur, nativitatem, nutritionem et reliqua, quae ab iis acceperat, beneficia commemorat, pro iis gratias agit, benedictionem postulat. Parentes vel ipsi vel per interpretem suam benedictionem impertiuntur, et utrique desponsatorum amorem connubialem et castum thorum a Deo et angelo custode apprecantur, tandem eos, dato valedictionis potu, qui pachar de cale albă, i.e. poculum viae albae, vocatur e domo dimittunt.

Egressuros e porta aedium fratres vel iis deficientibus patrueles sponsae nudis gladiis transversim valvis ianuae impositis retinent, transitumque negant, quos sponsus equo vel alio quod paratum habet donario placat: atque sola sponsa (neque enim illi servum aut ancillam e domo patria secum ducere licet) comite matre aut sorore sponsi currum ascendit, praecedentemque maritum sequitur. Cum ad aedes sponsi perventum fuerit, post aliquot repetita pocula in thalamum a paranymphis introducuntur desponsati. Cavet autem sedulo sponsus ne subsequenti die parentes virginis quidquam de filia resciscere possint. Iidem enim tertia post nuptias die cum omnibus suis consanguineis filiam visitare tenentur, quod iter kale premare i.e. via permagna vocatur, quod ex ea pro re nata vel honoris multum, vel infamiae nimium parentibus enascatur.

Si enim filia virgo inventa fuerit, non solum pacata sunt omnia, sed et honorifice et splendido convivio accipiuntur parentes, et post secundam ferculorum seriem indusium cum signis, quibus filia virgo agnita fuerat, patinae impositum cunctis ostenditur, cui unusquisque parvum aliquod adiicere solet munusculum. Id tamen non nisi inter plebeios fit: apud nobiliores enim