Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/142

Haec pagina nondum emendata est
132
DEMETRII CANTEMIRI

fefellissent, eosque certissimis signis indicasse, desideratamque hic latere cervam. Tandem ubi vim et arma minitantur proci, parentes filiam educunt, prout patiuntur ipsorum vires, adornatam, quam visam illico proci cervam exoptatam esse pronunciant. Post vocatur sacerdos, aut, eo aliis curis detento, seniores e viciniis, quibus praesentibus annulos desponsati mutant. Hac ceremonia peracta, occultatur statim a parentibus virgo, paratumque sternitur convivium, e quo antequam discedant, praestitutus nuptiis dies dicitur.

Si tamen baronum liberi ineant nuptias, neque sponsalitia, neque coronatio ecclesiastica, sine principis consensu, et episcopi testimonio fieri potest. Hoc enim cavetur, ne qui divina et ecclesiastica lege prohibiti, nuptias contrahant, illo, ne contra principis voluntatem plures nobilium stirpes, arctioribus iungantur vinculis. Cum autem constitutum fuerit nuptiarum tempus, die lunae antecedente affines in aedibus et sponsae et sponsi post finitam liturgiam conveniunt, et musicos illius loci, qui vix alii nisi Cingari esse solent, accersent, iisque solennem sibi et voce et instrumentis harmoniam facientibus, leve aliquod convivium domesticum celebrant.

Post convivium ancillae et aliae quae in domo sunt mulierculae farinam convivio nuptiarum destinatam cribrant, quam ob causam iste dies cribrationis vulgo dicitur.

Ipsas porro nuptiarum epulas, si desponsatorum aedes vel in eadem urbe aut pago, vel non ultra duorum aut trium dierum spatium dissitae fuerint, die Iovis subsequente in utroque loco incipiunt, et ad sabbati usque diem continuant. Die dominica ad accersendam sponsam, omnes sponsi consanguinei et affines congregantur[1], legatosque praemittunt, sponsi adventum nunciaturos. His insidias in via struunt ad sponsam convocati, eosque, antequam ad illius aedes pervenerint, intercipere student, ut caveant, legati celerrimis uti solent equis. Si autem capti fuerint, inter inferioris conditionis homines stricte et inclementer ligantur, inversique equo imponuntur, inter nobiliores autem a sponsae patronis septi quasi sub custodia ad illius usque domum ducuntur. Eo cum pervenerint, interrogati, quid sibi vellent, respondent, se missos esse ad bellum indicendum, militem autem expugnandae arci sufficientem statim adfuturum. His dictis, intromittitur fe-

  1. R. 17. congregatur ms.