Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/14

Haec pagina nondum emendata est
4
DEMETRII CANTEMIRI

alacrius transigere possint. Rustici praeterea multo plures attingunt annos, quam nobili genere nati et in deliciis mollique vita educati. Terrae motus, qui fere ubique calidiorum locorum delicias turbare solent, raro sentimus, neque unquam auditum est, aliquam civitatem aut montem terrae motu collapsum subversumque fuisse.

Moldavia non eosdem semper agnovit limites, sed mox ampliores, mox strictiores, pro ratione incrementi et decrementi reipublicae. Tandem Stephanus princeps cognomento Magnus, circa annum salutis [ ] hosce quos hodie quoque retinet limites posuit. Meridiem versus semper ipsius terminos definivit Ister fluvius, inter Europaeos maximus, et ulterius illud eius ostium, quo se prope Ciliam, veterum Lycostomum, vel ut nonnulli Achilleam, in Pontum exonerat. Ab ortu antiquus provinciae finis Pontus erat, sequentibus autem temporibus, Bassarabia et Bender per Turcica arma ademtis, arctius ex illa parte constricta est. Hodieque Prutum flumen ab ostio usque ad pagum Traian, inde Traiani fossam, per Botnam amnem, et rectam lineam ad Bicul amnis ostium, ubi se in Tyratem exonerat, ductam habet terminos, prout in delineatione clare patet. Poloniam et Oczacovienses Tartaros e septemtrione et oriente a Moldavia submovet Tyras sive Nistr fluvius, Turla Turcis dictus: cuius littora olim tantum ad Chotinum usque Moldavici iuris erant, recta linea inde per Prutum et Czirimusz fluvios fines illius regionis describente, post vero Stephani M. virtute adiacens ex Podoliae parte provincia usque ad ostium rivuli Seraphinecz Moldavicae adiecta est potestati: atque ita hodie coniuncti inter se amnes Tyras, Seraphinecz, Colaczin, et Czirimusz, boreales Moldaviae limites, ub provincia Campus Longus Ruthenus est[1], constituunt. Occasum versus hodie multo amplior est, quam olim fuit Moldavia. Nam ante Stephani M. tempora, omnes illi, quibus cingitur, montes Transylvanorum erant, arctisque ex ea parte premebatur limitibus. At huius fortitudine, aliquoties debellato Mathia Hungariae rege, repulsi Transylvani coactique sunt pactionibus imminentem sibi gladii ictum evitare. Ces-

  1. h.e. Campus Longus Ruthenus, eo quod prius ad Ruthenos regno Poloniae subiacentes pertinuisset.