Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/139

Haec pagina nondum emendata est
129
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

mul personae vel circulum vel longam seriem componunt, neque id facile nisi in nuptiis. Quod si omnes manibus inter se iunctis per circulum saltent, ac pari et composito passu a dextra in sinistram moventur, Chora dicitur: quod si autem in longam seriem dispositi, coniunctis licet manibus, ita tamen, ut extrema libera remaneant, per diversas flexiones rotentur, id polonico vocabulo Dancz insignire consueverunt.

In nuptiis, antequam sacerdotalis bsnedictio desponsatos coniungat, in aulis et plateis saltari solenne est, idque duabus seriebus, virorum una, feminarum altera. Utrique eligitur dux, vir senex et honestus, qui baculum vel auro pictum, vel aliis coloribus variegatum in manu tenet, cuius extremo strophiolum phrygio exornatum opere obvolvitur. In primo progressu unus ducum a dextra in sinistram, alter a sinistra ad dextram sequaces trahit, ita ut faciem facies respiciat, postea inverso ordine dorsum dorso obvertitur, tandem in sinuosas flectiones uterque chorus rotatur, idque, ne confundantur, adeo lente, ut vix moveri seriem animadvertas. In utraque serie quilibet pro suae dignitatis gradu destinatum sibi locum occupat, feminae et filiae baronum eodem, quo mariti et parentes honore habentur. Primas tamen semper tenet dux chori, secundas paranymphus, tertias sponsus. Eodem loco in mulierum serie paranympha et sponsa obtinent, licet reliquis gradu multo fuerint inferiores. At post coronationem commiscetur uterque exercitus, et in gyrum rotatur, ita ut maritati suam uxorem quilibet, coelibes vero virgines sibi nobilitate pares dextra manu teneant, et circumvertant. Nonnunquam etiam in triangulum, quadrangulum et ovi figuram, autalias irregulares chorea agi solet, pro lubitu et dexteritate ducentium.

Praeter ista saltus genera, quae in festivitatibus locum habent, aliud est superstitiosius, quod ex impari saltatorum numero, septem, novem et undecim, debet componi. Caluczenii isti vocantur, et semel in anno congregantur, vestibus muliebribus induti: caput corona cingunt, e foliis absinthii plexa, et aliis interstincta floribus, vocem mentiuntur femineam, et ne dignosci possint, alba tela faciem contegunt.

Cuncti nudos in manibus gestant gladios, quibus illico transfoderetur, quisquis plebeius faciei ipsorum tegmen detrahere auderet. Id enim ipsis privilegium antiqua