Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/136

Haec pagina nondum emendata est
126
DEMETRII CANTEMIRI

chus nimia vini copia suffocatus efflaret spiritum: in cuius victoriae praemium Moldavus a principe suo nobilitate donatus fuit. Sagittam optime tendunt, hastam quoque vibrare noverunt, at plus semper effecerunt gladio: sclopeto non utuntur nisi venatores, et inhonestum ducunt id contra hostem adhibere instrumentum, in cuius usu neque artis, nec virtutis bellicae ulla portio esset. In primo impetu ferocissimi semper extiterunt, in secundo iam molliores, ab eo repulsi raro tertio aggredi ausi fuerunt. Converti tamen e fuga a Tartaris didicere, eaque arte non semel victori inimico extorserunt lauream. In victos, prout inconstans illorum ingenium tulerit, nunc clementes erunt, nunc crudeles. Turcam certe et Tartarum occidere christiani debitum arbitrantur, et apostatam a fide iudicabunt, qui cum illis egerit clementius; qua in re quid sentiant, in ultima Budzacensi devastatione, cum Petreczeico post Viennensem cladem in Bassarabiam irrumperet, satis demonstrarunt.

Moderationem animi nullam noverunt: secundis in rebus inflantur, in adversis demittunt animum. Primo intuitu nihil ipsis difficile videtur; si minima intercesserit adversitas, turbantur, et quid consilii capiant nesciunt, tandem si irritos esse suos conatus vident, sera commissorum decuntur poenitentia. Quae cum ita sint, non adscribi potest, nisi singulari et ineffabili divinae providentiae, quod tam magnum et tam tremendum Othmannicum Imperium, cum totum Romanorum in Asia et in non parva Europae parte, dominatum armis subvertisset, Hungariam, Serviam ac Bulgariam, et innumera alia regna ferro subegisset, prudentissimamque Graecorum gentem sibi vi subiecisset, populum adeo incultum, suique impotentem, gladio ut subiectionem susciperet, cogere non potuerit, et cum toties susceptum sua sponte iugum excutere ausus fuerit, tamen illi et civiles et sacras leges intactas, inviolatasque reliquerit.

Ceterum Moldavi litterarum non solum non amatores, sed et osores cuncti fere extiterunt. Bonarum artium et scientiarum ipsa etiam nomina illis ignorantur. Eruditos non posse non mente privari existimant, adeo ut si cuius laudare voluerint doctrinam, eum prae nimia scientia stultum evasisse dicant. Turpe hanc in rem teritur Moldavorum ore proverbium. Litterarum studia sacerdotum sortem esse, laico autem sufficere, ut