Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/135

Haec pagina nondum emendata est
125
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

rent, vitia ingenue ob oculos ponerentur, quam ut blanda adulatione solertique excusatione deciperentur, ut crederent, recte a se agi, quae totus elegantioribus imbutus moribus orbis terrarum vituperat.

Huius argumentis victi candide fatemur, in Moldavorum moribus, praeter orthodoxam fidem et hospitalitatem, vix nos invenire quod laudare merito possemus. Quaecunque reliquis mortalibus familiaria sunt vitia, si non semper in excessu, certe tamen non in defectu Moldavos tenent: virtutes contra rarae, et cum recta disciplina virtutumque destituantur exercitio, vix quenquam virtutibus elucentem invenies, nisi quem singularis adiuverit naturae benignitas. Arrogantia et superbia mater illis et soror est: si generosum equum et arma praestantiora possidet Moldavus, se superiorem putabit neminem: nec cum Deo pugnare, si casus ita ferret, recusabit. Universim procaces sunt, et ad lites ciendas faciles, statim tamen remittunt animos, et adversae parti conciliantur. Monomachiae apud illos inauditum nomen. Rustici a verbis raro ad arma descendunt, sed baculis, fustibus et pugnis liberiora sodalium ora compescunt; idem et milites faciunt, infrequentius a verberibus ad arma deveniunt, eamque audaciam, si quando acciderit, severissimis poenis expiare debent.

Iocosi sunt et hilares, cor non longe ab ore remotum habent, sed ut inimicitiae facile obliviscuntur, ita etiam neque amicitiae longam conservant memoriam. Ebrietatem neque horrent, neque deperiunt; in deliciis tamen habent, ab hora diei sexta usque ad tertiam noctis, nonnunquam etiam ad diluculum longa protrahere convivia, largoque ad vomitum usque se ingurgitare mero. Neque tamen id quotidie facere solent, sed tantum diebus festis, aut ingruentibus hybernis tempestatibus, cum frigus intra conclavium parietes incolas concludit, et membra vino calefacere suadet. Crematum non amant, nisi milites, reliqui non nisi unicam, eamque parvam phyalam ante prandium ebibunt. Vini in inferiori praesertim Moldavia et Valachiae confiniis sunt amantiores.

Certatum fuit aliquando inter Moldavos et Valachos, qui fortiores essent potatores, eductique in pontem Fokczaniensem (qui Moldaviae et Valachiae limes est) tamdiu mutuis dimicarunt poculis, donec Vala-