Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/134

Haec pagina nondum emendata est
124
DEMETRII CANTEMIRI

praedicarent. Constat enim inter omnes, ipsiusque episcopi premisliensis Piasecii testimonio, licet reclamante Dlugossio, Sarnicio et Orichovio, Moldaviam, antequam Turcis se subiiceret, Poloniae sociam extitisse; posteaquam vero Turcis tributum pendere coepit, neque cogitatum a Polonis de Moldavia ad subiectionem compellenda fuisse: quamvis nonnulli regum eam in pristinam licentiam recipere, aliquoties tentaverint.

Secunda minor in Moldavia respublica est Vranzia in Putnensi agro prope Valachiae limites, undique asperrimis circumdata montibus. Ea duodecim pagos, et bina aularum millia numerat, parique ut Kympullung ratione ovium pastu contenta, aratrum ignorat. Incolae pariter certum constitutumque aliquod tributum quotannis principi solvunt, ceterum suis legibus reguntur, et principis tam iussa quam indices prorsus respuunt.

Tertia est Kiegiecz in Falcziensi agro, sylva in finibus Budziacensium Tartarorum sita, totiusque, quae Hierasi fluenta et Bassarabiam interiacet, Moldaviae firmissimum propugnaculum. Incolae parvum tributum quotannis principi pendunt, omnes calaraszi sive equites sunt. Olim octo millium numerum efficiebant, hodie vix duo millia in campum educunt. Ceterum cunctos Mo ldaviae incolas bellica virtute superant, ita ut vulgo in proverbio dicatur: Quinque Crimenses decem Budziacensibus praevalent: quinque Moldavi decem Crimenses superant, at quinque Codreni (silvatici, hoc enim Kiegiezensibus vulgo in Moldavia tribuitur nomen) decem Moldavos profligant. Plura de his supra memoravimus, Parte 1, Cap. sexto.

CAPUT XVII - DE MOLDAVORUM MORIBUS

Moldavorum mores descripturis, rem alias vel nemini vel paucis exterorum cognitam, amor patriae instat iubetque eam gentem laudibus efferre, in qua nati sumus, eiusque terrae colonos commendare, quae nobis originem dedit: at obsistit vicissim veritatis studium, prohibetque ea praedicare, quae reprehendenda recta ratio suaderet: consultius fore patriae, ut eius incolis ea, quibus scate-