Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/131

Haec pagina nondum emendata est
121
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

Turcae, Iudaei, Armeni et Graeci, quos vulgo dzelepi vocare solemnus, nostrorum popularium segnitie, tota sibi vindicarunt[1] Moldaviae commercia, et peorum pecudumque integros greges vili in Moldavia pretio coëmtos Constantinpolin aliasque urbes ducunt, et ibi duplo triplove vendere solent.

Cum autem eorum potissima pars fundos et domos in Moldavia possidere non possit, maxima illius pecuniae portio extra eam provinciam expenditur, pauca Danubium repetunt, et vix solvendo tributo Turcis debito aliisque publicis oneribus sufficiunt.

Rusticus pure Moldavus nullus est, qui reperiuntur vel russicae vel transylvanicae aut, uti apud nos vocari solent, ungaricae sunt originis. Primo enim instauratae Moldaviae seculo, Dragosz, cum novam provinciam colonis vacuam reperisset, totam eam expeditionis sociis distribuerat. Cum vero iniustum videretur, nobilem nobili operarium dari, cuncti enim Romano semine orti aeque nobiles habebantur, at agrorum curam armis asueta gens se indignam duceret, coacti fuere Dragoszisequaces e vicinis regionibus, ubi iam introducta erat colonorum servitus, connivente principe, praedas agere, raptosque inde terrae cultores, in suas transferre sedes. Id verum esse, ipsum etiam rustici etymon, quod moldavice veczin vel vicinum sonat, arguit, ostenditque illos antea vianos fuisse, quos deinde ad rusticana opera armorum moldavorum felicitas coëgit. Eadem de causa, in superiori Moldavia, quae primo a Dragosziadibus coli coepit, multae sunt rusticorum aulae, in inferiori, quae postmodum habitari coepit, nullae nisi quos illarum partium barones vel e superiori pretio emerunt, et in sua bona transtulerunt, vel e rezessis, postquam prae paupertate patriam vendidissent possessionem, subiectionis etiam subire iugum baronum iniustitia coëgit. Hinc etiam in iudicio, si quis a barone ad subiectionem postulatus fuerit, facile est de illius statu discernere, si enim ostenderit accusatus suos maiores vel praedium quoddam aliquando possedisse, licet eo, vel per paupertatem, vel temporis iniuria exciderit, vel inter calaraszos, curtianos, et aprodos receptos fuisse, liber omnino pronunciabitur, neque enim nisi liber eiusmodi fungi potest muneribus: sin minus, necesse est, illum alicui baroni subiectione obstringi.

  1. R. 1vendicarunt ms.