Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/130

Haec pagina nondum emendata est
120
DEMETRII CANTEMIRI

officiales; e Polonis etiam aliqui sed raro ad baronatus honorem pervenerunt.

Armenii pro subditis habentur, uti cives et mercatores in aliis urbibus et oppidis Moldaviae, idemque, quod illi, tributum principi solvunt: aedes tamen sacras ipsi aeque ac romanorum sacrorum asseclae haud minores nec incultiores orthodoxorum templis possident, liberoque sui ritus exercitio gaudent.

Iudaei etiam subditi censentur, et tributum annuum peculiare, gravius ordinario, solvere tenentur, opificium, praeter mercaturam et cauponariam, nullum exercent, synagogas habere ubique possunt, ligneas tamen, non lapideas. Russiet Hungari perpetuam servitutem in Moldavia sortiti sunt.

Cingari per totam provinciam dispersi sunt: neque fere baro est, qui non plures Cingarorum familias sibi subiectas habeat. Unde et quando ea gens in Moldaviam venerit, neque ipsi norunt, nec nostri annales memorant. Lingua utuntur ea, quae cunctis per eas partes Cingaris familiaris, multisque vocibus pure graecis, multis etiam persicis mixta est. Opificium, praeter ferrariam et aerariam artem, vix aliud habent. Natura illis eadem, quae in aliis regionibus, iidem mores, suprema virtus et differentia specifica furtuni et otium.

Turcae etiam mercaturae gratia quam plures Iasziis, aliisque in oppidis degunt; sed his nullibi licet vel fundum emere, vel domum in aliquo oppido aut pago, multo minus aedem sacram construere, aut publicas secundum suam superstitionem preces fundere, neque institit othmannica aula unquam, ut id principes moldavi permitterent: utinam a eternum mutescat.

Moldavi puri, praeter nobiles, quorum classes supra recensoimus, vel cives sunt, vel rustici. Cives vocamus, qui in urbibus aut oppidis degunt, rusticos qui in pagis. Qui in oppidis, nemini subiecti sunt, nisi principi, illique soli tributum solvunt. Opificia omnes exercent: rarus mercator Moldavus. Innata enim est ea Moldavis superbia vel ignavia, ut omne mercaturae genus se indignum habeant, praeter venditionem eorum fructuum, quos e suis accipiunt possessionibus. Atque eam potissimam causam esse arbitror, quare rarus in Moldavia reperiatur civis opulentus, nostraque patria, quamvis multo ad exteros plura transmittat, quam ab iisdem accipiat, tamen pecuniae inopia perpetuo laboret. Mercatores enim alienigenae,