Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/128

Haec pagina nondum emendata est
118
DEMETRII CANTEMIRI

dinis barones homines videbis fastuosos, arrogantes, superbos, non administrandae solum reipublicae, sed et morum disciplinae expertes, in quibus nihil reperies laudabile, nisi quod natura, externo auxilio cultuque destituta, uni vel alteri bonitatis tribuit.

Hic loci forsitan haud inco nveniens erit memorare, qua ratione et quibus solennibus barones Moldaviae a principe constituantur. Ultimo decembris die, sacratas D. Basilio ferias antecedente, post vespertinas preces, cuncti barones sui muneris insignia, iubente magno postelnico, in spatharia vel auditorio principis relinquunt. Sequenti die ianuarii calendis tribus aut quatuor ante diluculum horis in aula cuncti tum muneribus gaudentes suis tum depositi barones conveniunt, et principem in templum ad solvendas matutinas preces comitantur, tamen sine insigniis, plane ac si omnes exauctorati essent. His finitis, princeps in spathariam intrat, ibique in throno considet, barones autem omnes extra in minore divan gradum sistunt. Tum princeps per intimum cubicularium magnum postelnicum, si eum in munere confirmare voluerit, sin minus, eum, quem illi successorem constituit, advocari iubet. Advenientem princeps brevi oratione alloquitur, aut parentum aut ipsius servitia reipublicae praestita, memorat, eamque causam allegat, quare vel conferat illi eam dignitatem, vel confirmet, ipsumque ad ulteriorem fidelitatem propositis et praemiis et poenis hortatur, docetque quae ei sint agenda. His dictis, argenteum ei baculum porrigit, quem ille, [postquam] exosculatur principis manum et vestis oram, accipit, et paulum retrocedit, eodemque tempore a magno camerario caftan induitur. Primus autem magnus postelnicus muneris sui insignia accipit (non quod reliquos omnes gradu antecedat, ordine enim, uti supra diximus, quintus est, sed quia reliqui per ipum introduci debent).

Itaque statim ac ipse confirmatus fuerit iussu principis, eum, quem magni logothetae honore mactare princeps, voluerit, accerset: cui princeps, post brevem orationem, baculum auro pictum tradit, magnus postelnicus vero caphtanum in humeros iniicit, et sub brachio leviter tentum ad osculum manus et orae vestis principalis adducit. Idem officium praestat reliquis consiliariis et primi ordinis baronibus. Secundi ordinis barones per secundum postelnicum advocantur et