Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/123

Haec pagina nondum emendata est
113
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

qui mille post annis e sua coniectura quidquid voluerit blaterat, cedere consuevit.

Iam vero, uti semper per tot, quae Traianum et nos intercedunt, secula propagatum conservatumque fuerit Romanum in Dacia genus, longa deductione demonstrare non est praesentis instituti[1]: unicum dubitaturis obiicimus argumentum, dialectum Moldavicam, quae cum propius quam ulla alia ad Romanum sermonem accedat, evidentius, quam ut contradici possit, gentis nostrae conditores arguit.

Neque tamen ii sumus, qui easdem quoque principes nobilium stirpes, quae hodie in Moldavia florent, olim quoque inter Romanos, cum in Dacia essent, dignitate inter sodales excelluisse existimemus. Perspecta nobis est rerum humanarum vicissitudo, nec ignoramus a Dragosz, Moldaviae instauratore, non iis, qui plures recensere poterant maiorum titulos, sed qui virtute et fide reliquos superabant, superiores attributos fuisse honoris gradus, divisaque civilia et bellica ministeria, eosdem novimus desolatos Tartarorum irruptionibus· Moldaviae agros novis rusticorum e Polonia abactorum coloniis consevisse, conditisque a se pagis vel suum nomen indidisse, vel quod probabilius, pagorum nomina in nobilitatis insigne adoptasse. Successu temporis, cum destructis Turcarum vi Servorum Bulgarorumque regnis, regia quoque Graecorum urbs in potestatem alienigenarum venisset, multos e nobilissimis earum gentium stirpibus progenitos in Moldaviam, ceu commune illius aevi asylum, se recepisse, suaque fidelitate indigenatus ius et baronatus honorem adeptos fuisse certum est. Ita etiam et Tartarorum nobilioribus stirpibus aliqui, cum propter perpetua fere, quae Scythas inter et Moldavos gerebantur bella, vel in captivitatem venissent, vel intestinarum dissensionum ergo sponte se principibus dedissent, Christo nomen dederunt, et ad civilia militariaque provinciae munera fuere admissi. Porro proxime elapso praesertim seculo, cum Constantinopoli in Moldaviam mitti coeperunt principes, plura Czerkiesorum et Abazarum mancipia a principibus, cum adhuc privati Constantinopoli viverent, coëmta, postquam fidem Dominis longis servitiis probavere, ad aulica primo ministeria, mox et ad baronatus evecti, eoque ipso nobilitatis praerogativam consecuti fuere. E Polo-

  1. Siquidem libro de Romano-Moldavorum fatis demonstratum putamus.