Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/122

Haec pagina nondum emendata est
112
DEMETRII CANTEMIRI

kiesz, ad quadraginta imperialium millia ascendunt.

Iskiemne agasi, qui principem ad solium deducit, decem millium leoninorum honorarium accipit. Saepissime tamen illae expensae summam trecentorum millium leoninorum efficiunt, quae omnia non e suo thesauro princeps depromit, sed respublica. Confirmatio quoque principatus suas expensas postulat. Est ea, uti supra diximus, vel minor vel maior. Minor, qua saltem hiukm fermani vel mandatum dominii datur, viginti quinque millibus imperial., nonnunquam etiam, si vesirius bene erga principem affectus fuerit, minoris redimitur. Maior autem, in qua diploma principatus renovatur, posteaquam tres annos princeps sceptra tenuerit, fieri debet, eosdemque requirit sumtus, quos novi principis constitutio. Praeterea, si capudzibaszi aut alius quispiam aulicorum imperatoris officialium cum mandato ad principem mittatur, non sine donariis abire debet.

CAPUT XV - DE NOBILITATE MOLDAVA

Originem moldavae nobilitatis inquisituris non opus est aliarum gentium exemplo ad incertas obscurasque traditiones recurrere: probati cunctis per orbem litteratis Graeci Latinique scriptores meridiano sole clarius nobis affundunt lumen. Neque enim fore arbitramur, qui neget cives militesque romanos fuisse, quos Traianus, postea quam Decebalum devicisset, totumque dacicum regnum subvertisset, in Daciam ceu novas colonias deduxerat. Si deesset nobis aliud testimonium, quo Hadrianus, mortuo Traiano, cum alias asiaticas provincias barbaris concessisset, hoc unico a deserenda Moldavia retentus fuisse memoratur, quod metueret, tot millia Romanorum civium, qui ibi erant, perdere: sufficeret antiquitatis perito lectori ad rei veritatem indagandam, constans inter omnes Romanorum mos, quo prohibebantur, in legiones quemquam legere, nisi civis, eoque ipso nomine nobilis esset. Quae cum ita sint, indignum refutatione arbitramur Aeneae Sylvii commentum, quo exulum Romanorum sedem Moldaviam fuisse perhibet: neque enim unquam coaevi scriptoris testimonium opinioni alius,