Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/121

Haec pagina nondum emendata est
111
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

thesauri, et tuos residentes, qui in altissima porta perpetuo in servitiis versantur, plene et absque defectu tradita ac reddita fuit. Euge! sis in omnibus abundans, fulgidissimi Imperatoris sacri domini nostri panis tibi proficiat, (vel sit meritorius). Videbo te. Eadem ratione in posterum in aliis Imperatoris nostri servitiis, sublatis vestis tuae oris, omnes, quae in te sunt, vires expendas: inique autem vel aliter, quam tibi mandatum fuerit, facere timeas, et in fide et fidelitate constanti semper pede incedas, et pax sit tibi”. Datum etc.

Praeter annuum illud, de quo nunc verba fecimus, tributum, in bairam uel paschate Turcarum, piszkieszi vel donarii nomine Moldavia solvere debet imperatori duodena millia quingentos imperiales, cum duabus pellibus, una zebellina 1500 imperialium, altera lynceorum; valide sultanae, imperatoris matri, quinque millia imperialium et pellem lynceam; pro cera ad candelas palatii imperatorii sex millia, pro sebo ad inungendas naves classicas duodecim millia[1] imperialium, kyslar agasi, archieunucho, duo millia quingentos leoninos, et pellem zebellinam; vesirio quinque millia imperialium et pellem zebellinam pretiosiorem, kiehaiae duo mille quingentos cum pelle zebellina, tefterdaro millia vallenses adiuncta pelle zebelina; reis effendi quingentos cum pelle zebelina. Reliqua, quae officialibus aulicis imperatoriis et vesirii distribuuntur donaria, panni, sericea et pelles zebellinae viliores, quas pacze illi, eo quod ex pedibus zebellinorum conficiantur, vocant, vix aliquando minus quadraginta millibus imperialium efficient.

Insuper, si, ingruente cum Polonis Russisve bello, Danubium ponte sternere vesirius mandet, aut equos pro imperatorio stabulo, vel etiam ad vehenda tormenta bellica maiora cogi, aut annonam colligi iubeat, parari ea omnia quam accuratissime a provincia debent, expensae tamen omnes e tributo annuo substrahuntur. Şi novus aliquis princeps constitui debeat, non eadem semper pecunia solvitur: ei enim avaritiae vesirii et ambitio candidati modum praescribit. Solenne tamen est, dare imperatori viginti quinque millia imperialium, sultanae matri quinque millia, vesirio quindecim millia, kiehaiae dimidium illius, quod vesirio datur, tefterdaro mille, reiseffendi quingentos imperiales. Reliquorum officialium et aulicorum donaria, uti in bairam pisz-

  1. R. 31 şi 33 mille ms.; r. 41subtrahuntur ms.