Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/12

Haec pagina emendata est
2
DEMETRII CANTEMIRI

bus regibusque vixissent, tandem circa annum Domini [ ], cum premi se animadverterent incolarum multitudine, regis Bogdani filius Dragosz, cum 300 saltem hominibus venantis specie montium transitum ortum versus tentare constituit. Hoc in itinere casu invenit bovem sylvestrem, Moldavis Dzimbr dictum, et dum eum persequitur, ad montium radices descendit. Porro cum catula quaedam venatica, quam prae ceteris diligebat, Molda dicta, fortius ferae instaret, aestuans haec in profluentem se proiicit et telis ibidem interficitur, canis vero, quae in ipsis aquis quaesiverat fugientem, rapidis fluvioli undis absorbetur. In huius memoriam fluvium Moldavam Dragosz primum appellavit: loco ubi haec acciderant suae gentis nomen Roman indidit, bovis vero sylvestris caput novi principatus insigne esse voluit. Post perlustratis viciniis, ubi campos fertiles, fluviis irriguos, civitates arcesque munitas, sed habitatoribus destitutas, reperit, popularibus suis, quae invenerit, nunciat invitatque ad occupandum solum adeo foecundum. Sequitur haud invita iuventus Romana suum principem, magnis turmis montium fauces penetrat, tum monstratis singulari omine locis pedem figit et eorum inventorem Dragosz primum novarum sedium principem salutat. Ita restituta pristinis aliquando possessoribus provincia cum civitate Romana, Romanum Dacicumque nomen perdidit et, a Moldava fluvio, Moldavia tum ab exteris tum ab ipsis incolis dicta fuit. Sed nec ubique eadem mansit appellatio. Turcae enim, cum propter finitimas in Europa occupatas provincias saepius in Moldaviam castra moverent, Moldavis primo Ak Ulach[1] nomen indiderunt. Post, cum Bogdanus ultimis parentis Stephani M. iussis admonitus his feudi nomine suas subiiceret ditiones, Othmanidae, consueti principum nomina in regiones illis parentes transferre, Bogdanli eos vocare inceperunt, vetus autem nomen adhuc in Tartarorum sermone remansit. Finitimi ex alia parte Poloni et Russi Moldavos Volochos, h. e. Italos, Valachos vero Montanenses, quasi montanos aut transmontanos, appellarunt.

  1. In essemplariulu dupo care s’a facutu traductiunea germana se aflá urmatori’a nota care o traducemu dupo editiunea germana: «Mai bine Ak Iflak, adeco Români albi, in oppositiune cu Kara Iflak (Vlach), Români negri, cari sunt locuitorii tierrei romanesci.» Essemplariulu nostru nu are acésta nota. Ed.