Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/119

Haec pagina nondum emendata est
109
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

quocunque modo corraduntur et extorquentur.

Unde in dies aucto calamitatum ac miseriarum numero, extremae desolationis imminet periculum.

CAPUT XIV - DE TRIBUTO ET DONARIIS, QUAE MOLDAVIA OTHMANNICAE AULAE PENDIT

Ex quo Danubii ripis innotuere Othmannidum arma, ad Stephani M. usque tempora, fortiter Moldavi suam defenderunt libertatem, et nec blanditiis amplisve promissionibus, nec vicinorum Valachorum exemplo pellici potuere, ut peregrino iugo colla subderent. Nec obstat, quod aliquoties a principibus Moldaviae pecuniae aliquid Turcis datum fuisse, patrii annales referant: prudentiores enim principes cum nummis redimere vexam poterant, celebratissimorum prudentiae laude Venetae reipublicae rectorum exemplo merito marsupio damnum malebant inferre, quam suae provinciae et subiectis: tributum tamen, quod perpetuum et constans esset, usque ad praefati Stephani tempora nunquam potuit imponi.

Huius tandem filius, Bogdanus Luscus, suam Moldaviam Turcis feudatariam, licet ex paterno, ut fertur, testamento, reddidit, his legibus, ut quotannis donarium quatuor millium aureorum, equos quadraginta, et viginti quatuor falcones, non tamen tributi nomine, sed in feudi recognitionem tantum solveret, et si sultanus ipse alicui interesset expeditioni, quatuor millia Moldavorum ad aperiendas vias, pontesque reficiendos in turcica castra mitteret. Substiterunt eae feudi leges per integrum fere seculum, et Turcae contenti se frenum imposuisse moldavico tauro, attrahere illud, antequam assuesceret, ausi non fuerunt. Posteaquam vero post Ioannis Armeni rebellionem Moldavorum vires penitus attritae fuissent, ab eius successore Petro cognomento Claudo duodecim aureorum millia tributi (haradz) nomine postulare coeperunt. Id licet barones concederent, noluit tamen Petrus, ut ipse primus Moldaviae tributum imposuisse posteris audiret, ideoque deserto principali solio in Transylvaniam, ubi sua habebat bona, se recepit. Successor ei a Turcis datus, Iancul Saxo, homo saevus et truculentus, Moldavorum Sar-