Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/118

Haec pagina nondum emendata est
108
DEMETRII CANTEMIRI

tantam paupertatem et infelicitatem, proh dolor! devenit Moldavia, ut vix sextam partem pristinorum proventuum praebeat.

Nimirum e vectigalibus et teloniis circiter triginta millia, e salinis decem, ex urbibus et oppidis, quibus pircalabi praesunt, quindecim, e decimis ovium vulgo decem, primo autem principatus anno, cum barones quoque decimas solvere tenentur, viginti, e decimis alveariorum et suum viginti quinque, e curtenis vel inferioris ordinis nobilibus quindecim imperialium millia colliguntur: quae omnia supputata paulo plus centum millibus imperialium efficient.

Atque his reditibus princeps pro suis suaeque aulae commodis pro lubitu uti et abuti potest: reipublicae vero thesauro, non subiectorum vires, sed necessitas et Turcarum avaritia terminos praescribunt. Neque enim negari potest, quidquid illi postulaverint, neque obligari princeps, ut ex suo aerario in publicum aliquid contribuat. Totius autem aerarii publici cura septem supremis baronibus, vulgo boiari de Sfat dictis incumbit; quibus solis visteriam (conclave est agitandis de summa rerum consiliis destinatum) intrare permittitur. Unicus praeterea visternicus magnus, quia thesauri curam habet et claves visteriae gerit, inter illos locum habet. Quod si igitur aliquid ab aula turcica mandetur, aut ad publicam utilitatem vergere princeps arbitratur, septem illos barones de ea re consultare scripto mandato iubet. Hi congregantur in visteria, excussisque cunctorum sententiis, quid factu opus esse arbitrentur, per visternicum principi referunt. Sin placuerit principi consilium, mandat, ut intra tot dies ea res ad executionem perducatur. Tum duo vel tres vel etiam plures, si negotii ratio postulaverit, in provincias mittuntur, pecuniam aut annonam, aut quidquid alius illis iussum fuerit, colligant, et thesaurario tradunt, a quo syngraphum accepti recipiunt.

Iisdem septem baronibus consiliariis thesaurarius singulis tribus mensibus acceptorum et expensorum rationem reddere tenetur.

Congregantur autem in eo aerario, si pacata fuerint tempora, ad trecenta vel quadringenta imperialium millia, si vero novus princeps a porta mittatur, aut pristinus in sua dignitate novo diplomate confirmetur, quingenta fere imperialium millia colligi debent: quae omnia a miseris subditis ad explendam inexplebilem othmannicae aulae avaritiam