Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/117

Haec pagina nondum emendata est
107
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

«vastata occupataque, ipse vero illorum vi coactus fuerit, patrias suas possessiones, quas avi proavique ipsius praestitis fideliter servitiis a beatae memoriae antecessoribus nostris dono obtinuerant, deserere. Nos christiana pietate et clementia moti praefatum Theodorum Can temyrium tribus in agro Falcziorum pagis, cunctisque adiacentibus sylvis, campis, fluviis, et piscinis donamus, et eum totius Codri (sylvae) Kigiecz praepositum, et equitum kiegiecziensium (qui eo tempore testibus historicis octo millia numerabantur) Supremum Capitaneum constituimus.” etc. Idem sonant et reliqua aliis stirpibus data diplomata. Hinc etiam venit, quod nullum fere sit nobile in Moldavia genus, quod non a pago, quem primus illius conditor a principe dono acceperat, appellationem ducat. Ita Cantemyrius postea a pagi nomine Silistanus dictus est, Racovitza a Racova, a Urekiesti Urekie etc.

Cum autem successu temporis nimis augeretur baronum numerus, eaeque donationes tandem totum principatus proventum absorpturae viderentur, principes, communis utilitatis ergo, reditus, qui ante et pro principis commodis et in reipublicae necessitates in unum colligebantur, diviserunt. Pro suae aulae sustentatione retinuerunt urbes et oppida Moldaviae cuncta, cum duodecim pagis vicinioribus, saunas, vectigalia, decimas ovium, suum et alveariorum, quae rustici et inferioris ordinis nobiles possident: barones enim ab eo tributo hucusque semper fuere immunes. Reliqua omnia reipublicae et baronibus concesserunt, sanxeruntque, ut pacis tempore in usum reipublicae ex singulis rusticorum aulis, quas fumos appellare solent, octoginta aspri, sive florenus unus, si bellum ingrueret, imperialis sive centum viginti aspri, in maiori necessitate aureus, qui eo tempore ducentos aspros pretio aequabat, solverentur. Quanta autem ex his collecta fuerit pecuniae summa, inde facile coniicere poterit lector benevolus, quod ad stipendia quadraginta millium moldavorum militum, aliorumque quatuordecim millium extraneorum, e Germanis, Cozacis, Servis, Bulgarie, Albanis et Graecis collectorum suffecerit. Solius certe principis proventus quotannis sex centa millia imperialium superabat: et ex unico Cympullung viginti quatuor ovium millia decimarum nomine collecta fuisse e scriniis publicis constat. Hodie autem ad