Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/114

Haec pagina nondum emendata est
104
DEMETRII CANTEMIRI

cipali), quae verbera licet gravissima sint, tamen honorem non laedunt, uti habetur indignissimum virgis aut flagelis ab alio caedi. Lites reliquae in iudiciis non diu protrahuntur sed causa plerumque uno eodemque die, aut si nimis perplexa fuerit, tribus aut quatuor sessionibus excutitur et sententia pronunciatur. Sin princeps vel per morbum vel alia negotia in divan venire non possit, barones tamen cuncti in suis sedibus dispositi, haud aliter ac si princeps praesens esset, vexatorum querelas audiunt et solvunt: decisiones tamen cum enarratione causae per litteras principi referunt. Porro cum princeps in templum aut alio recreationis causa perrexerit, cuilibet preces suas ipsi offerre licet; quas omnes spatharius tertius colligit, redeunteque in palatium principe in mensa reponit: Accedit statim tertius logotheta, supplicumque desideria coram principe legit, litterarumque parti adversae principis resolutionem inscribit: eorum autem libellos, quos contra veritatem aut iustitiam aliquid petiisse animadvertit, disrumpit. Cunctos deinde spatharius querulis reddit, quae praefectus aprodorum curat, ut ad executionem perducatur voluntas principis.

Nunquam autem vel fando auditum fuit, principis iudicium corruptum fuisse, aut alterius favore a iusto declinasse, quamvis id baronibus contigisse aliquoties fuerit observatum.

Atque is quidem ordo est, quo ad supremum Moldaviae iudicem, principem puto, vexatorum deferuntur et deciduntur desideria; nunc de inferioribus quoque iudicibus aliqua nobis erunt dicenda. Sunt ii vel universales i. e. totius provinciae, vel particulares sive locales. In tota Moldavia audire et dirimere causas cunctis consiliariis principis et primo baronum divani ordini, quam primum e metropoli Iassiis exiverint, concessum est: maior tamen binis supremis vornicis concessa potestas. Horum iudicium nemo, qui subiectarum ipsis provinciarum civis est, recusare potest, cum alios barones, si alterutra pars noluerit, respuere, et ante latam sententiam ad principem provocare possit. Attamen, si sententia vornici uni aut alteri litigantium non arriserit, relicta ipsi est libertas ad principis appellare tribunal.

Ibi autem cum apparuerit, de facti specie non disceptatur ulterius, sed saltem id inquiritur, fueritne causa uti in testimonialibus vornici litteris, quas victrici parti dare solet,