Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/112

Haec pagina nondum emendata est
102
DEMETRII CANTEMIRI

subsistunt. Quamprimum princeps, praeviis ad iudicem Christum precibus, in throno consederit, silentium indicitur, et e querula plebe, quae ad portam congregatur, bini vel terni iubentibus vornicis portae per aprodios intromittuntur. Iidem, posteaquam eorum causae auditae fuerint, nisi retineri eos in custodia iudicium iubeat, per aliam divani ianuam, quae versus minorem aulam spectat, dimittuntur, succedentibus aliis, donec nemo supersit, qui aliquid conquerendum habeat. Si vero hora meridiei audita fuerit, reliqua plebs, quae fuerit, ad alteram iudicii diem adesse iubetur. Tam severum autem est et π ροσωποληψείας expers id iudicium, ut supremus etiam logotheta, si vel rusticus de ipso conqueratur, quamprimum nominis sui mentionem fieri audit, e loco surgere et, donec causa discussa fuerit, rustico a sinistris stare debeat.

Graviores causas ipse princeps dirimit, leviores baronibus inquirendas committit. Barones, quibus id mandatur, causam domi diiudicant, et quae ipsis visa fuerit, sententiam ferunt. Sin ea contenti fuerint et actor et reus, eandem illa vim retinet, quam habuisset in principis divano pronunciata: Sin vero alterutra pars se laesam existimaverit, ad principis tribunal appellare potest. In eo causa denuo excutitur, et si baro largitionibus adversariorum, vel eorum favore ductus, vel etiam legum ignorans, iniquam tulisse sententiam evincatur, severa iile poena coërcetur. Sin autem appellans iuste damnatus principi videatur, ipse et verberibus caeditur, quod iudicium baronis contemserit, et spreti mandati dominici pro lubitu principis meritas poenas luit, nec non alterius expensas in duplo rependere cogitur.

Causas autem graviores capitalesve, si ipse princeps audire voluerit, utrumque et actorem et reum coram divano comparere iubet, ac utrique eorum, quae in sui defensionem, aut alterius crimen evincendum, facere credant, dicendorum liberatem largitur. Discussa causa, metropolita et omnes barones de Sfat, sive consiliarii, clara voce sententiam suam, etiam si sciant, aliud esse principi propositum, proferunt et accusatum vel absolvunt crimine, vel sontem declarant. Depositis autem baronibus nihil proferre nullamque sententiam dicere licet, nisi a principe interrogatis. Auditis cunctorum opinionibus, si reus habeatur, princeps metropolitam interrogat,