Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/111

Haec pagina nondum emendata est
101
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

quas in suis erroribus et exilio susceperant, vicinarum gentium consuetudines, quales in successione, testamentis, haereditatis distributione, fundorum limitibus et servitutibus, cunctae fere per orbem nationes habent singulares.

Itaque inde duplex inter Moldavos ius ortum fuit, scriptura unum, quod Romanorum Graecorumque imperatorum edictis et conciliorum decretis niteretur: non scriptum alterum, quod consuetudinem gentis recte diceres, si quidem vernaculo etiam sermone, sclavonica voce Obyczai, quod morem aut consuetudinem designat, inter Moldavos appellatur. At cum illae consuetudines, quod nulla scriptura niterentur, per corruptos iudices saepius a vero sensu suo detorquerentur, et ad iniustitiam traherentur, Basilius Albanus, Moldaviae princeps, antecedenti seculo per bonos legumque patriarum peritos viros, cunctos et scriptos et non scriptos canones in unum colligi iussit, et ex iis singularem Codicem confecit, qui hodienum iudicibus Moldaviae recte pronunciandi norma est.

CAPUT XII - DE TRIBUNALI PRINCIPIS ET BARONUM

Per totum annum, exceptis diebus quos ieiunio, quod magnum vocant, destinavit ecclesia, princeps ter aut quater in hebdomade publice litigantium causas in divano audit. Divano autem, quo turcico vocabulo praetorium Moldavi indigitant, in medio aulae principalis locus destinatur. Ibi in posteriori pariete principi thronus ponitur, imagine Iesu Christi ad iudicium apparentis superius ornatus, quam perpetuo ardens candela illuminat. A sinistro latere, quod Turcarum moribus inter Moldavos dextro habetur honoratius, metropolitae sedes est, quem barones officio fungentes secundum suos sequuntur ordines: e regione in dextro conclavis pariete depositi barones locum habent. In medio principi ad dextram proxime adstat spatharius, gladium principalem tenens, longius paulo in eodem latere magnus postelnicus, in longum extensa postelnicorum serie stipatus. Reliqui, quorum opera in divano necessaria est, ut aprodi et armaszei, e regione principis, ita ut ab eo conspici possint,