Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/110

Haec pagina nondum emendata est
100
DEMETRII CANTEMIRI

qui non ante cessat, quam fossa repleta fuerit. Sin vero in monasterium quoddam longe extra urbem situm se condi mandaverit, aliquot barones cum cunctis aulicis, reliquias eius maximo apparatu eo deferre iubentur: qui in via pari observantia circa eius cadaver ac circa vivum versantur, et cum urbem aut oppidum aliquod transeundum habeant, de curru detractum cadaver suis humeris imponunt, atque ita, donec ad campum extra urbem venerint, portant: tandem cum monasterium sepulturae destinatum attigerint, iisdem quas antea memoravimus, cerimoniis, in monumentum demittunt, appensis iuxta propinquum ecclesiae parietem principatus insignibus, et depicta in eodem pariete illius effigie.

CAPUT XI - DE LEGIBUS MOLDAVIAE PROVINCIALIBUS

Quae antiquitus Daciae leges fuerint, scire prohibet historicorum iis de rebus silentium: voluntatem tamen principum, naturaeque iura legis scriptae vim et autoritatem habuisse coniicere licet, e simili reliquarum gentium barbararum consuetudine. Posteaquam vero ab Ulpio Traiano Imper. victo Decebalo et extirpata Dacorum gente in Romanae provinciae formam redacta, Romanoque semine consita fuit Dacia, Romanas quoque leges a novis recepit colonis. Viguerunt eae in illa provincia, quamdiu ea Romanorum et Constantinopolitanorum Imperatorum iussis paruit: at posteaquam barbararum gentium irruptiones eam incolis privaverant, et Constantinopoleos dominos coëgerant, deserere provinciam et de suis cogitare parietibus, Romana quoque iura inter Daciae incolas adeo depravari mutarique coeperunt, ut cum felici Dragoszi ausu instaurata fuisset Moldavia, iudices quid pronunciare deberent, vix discernere possent. Commotus his incommodis, Alexander primus, Moldaviae Despota, quem insignes propter virtutes Bonum nostri dixerunt, cum regium diadema a constantinopolitano imperatore acciperet, leges quoque Graecorum, quae τῶν Βασιλικῶν libris comprehendebantur, suscepit, atque e vastis illis voluminibus, exce rptum id, quo nunc Moldavia utitur, ius proposuit. Neque tamen in ea gente aboliri potuerunt diversae,