Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/109

Haec pagina nondum emendata est
99
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

nec cuncti barones, nobiles, episcopi, archimandritae et abbates omnium monasteriorum, monachi quoque, si qui vitae sanctitate celebres sunt, et sacerdotes praecipui, Iassios congregentur. Interea principalibus vestibus et insigniis ornatur, barones, nobiles et reliqui officiales, haud secus ac vivo adstant eumque venerantur, totus populus ad testificandum moerorem aperto capite per urbem deambulat, cunctisque illis diebus, quibus sepultura praeparatur, campanae diu noctuque pulsantur.

Dicto efferendo funeri die, eadem paratur pompa, quae, dum in vivis erat, exeuntem comitari consueverat. Praecedunt clerici hymnos sepulchrales orientali ecclesiae usitatos accinentes, a lateribus eum stipant copiae, inversis tamen vexillis et armis. Omnes tristitiam vultu et habitu corporis prae se ferentes, cuius speciem ipsis etiam equis communicant, e quorum oculis lacrymas elicere cepae succo didicerunt. Feretrum primi ordinis barones in humeros excipiunt: quos in via inferioris ordinis collegae donec ad ultimos devenerit, subinde mutant, ut etiam hac ratione testentur, se mortuo non minus ac vivo ad obsequia promtos et paratos esse. Claudit tandem agmen militaris musica tympanis comitata, quae intercepto ex instituto sonitu lugubrem vocem edunt.

Hoc ordine in templum cathedrale defertur, et quousque divina liturgia celebretur, ante thronum, quem ibi vivus considerat, deponitur. Surgit post sacrum in ambonem concionator, laudes defuncti longa oratione persequitur, eius virtutes recenset, quid in eo perdiderit, provinciae ostendit: tandem auditores de iactura consolatur, et spem iis facit, easdem virtutes in filio aut successore eius fore conspicuas. Finita oratione, cuncti episcopi, abbates, barones, nobiles, et qui in aulicis ipsius ministeriis fuerant, ad feretrum accedunt, defunctique manum dextram et quam ea tenet crucem exosculantur. Hoc ultimo obsequio praestito, sin in urbe se sepeliri iusserit, eodem, quo in templum fuerat illatus, apparatu ad destinatum monumentum deducitur, et a supremi ordinis baronibus sericis fasciis in sepulchrum demittitur. Terram primus sepulchrali arcae iniicit metropolita: quod dum fit, tormenta exploduntur, musicorumque organorum sonitus cum campanarum boatu mixtus confusum excitat strepitum,