Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/107

Haec pagina nondum emendata est
97
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

facto, princeps ter cruce signatus ad barones convertitur, iisque detecto capite valedicit. Dum dorsum vertit, adstantes officiales aulici et cubicularii quod quisque potest de mensa rapiunt. Honori enim sibi ducunt, quod e mensa principis cibum ceperint. Ne tamen argentea vasa pereant, vetantur extra cubiculum quidquam efferre; aut si plures congregati separatim comedere voluerint, praepositis argentariae indicare debent, quot lances acceperint, easdemque postea iusto numero reddere tenentur. Reliquos barones musica principis ad ipsorum hospitia usque comitatur. Secunda die, omnes in auditorio conveniunt, admissique ad osculum manus principis gratias agunt pro honore accepto, veniamque per ebrietatem commissorum precantur.

CAPUT IX - DE VENATIONIBUS PRINCIPIS

Ferarum sectandarum studium uti summis per orbem principibus in deliciis esse consuevit, ita et Moldaviae Dominis admodum familiare extitit. Praeter belli speciem, quam venatio refert, armisque deditissima gens cunctis aliis corporis exercitiis potiorem habebat, peculiari nomine ea commendabatur Moldavis, quod ea ipsa investigandae et instaurandae patriae occasionem dedisse crederetur. At cum successu temporis in his quoque modum transgrederentur principes, miserisque, qui aptas venationi sylvas, amoenaque prata incolebant, rusticis vix tantum relinquerent temporis, quod acquirendo ipsorum victui sufficeret, saepius eam ob rem rebelliones et seditiones ortae fuerunt. Observarunt praeterea prudentiores, venatui nimis deditos principes negligere reipublicae administrationem, eam totam amicis relinquere, tempusque negotiis destinatum totum hisce insumere recreationibus. His incommodis edocti successores, talem ei exercitio modum statuere, ut neque nimis gravaretur colonus, neque iis deliciis privarentur principes. Quatuor nimirum per annum assignarunt tempora, totidem orientalis ecclesiae ieiuniis praevia, in quibus cuncti provinciae ordines, barones, milites, nobiles, cives, et mercatores