Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/104

Haec pagina nondum emendata est
94
DEMETRII CANTEMIRI

iugi principis assignata est sedes, thronus tribus gradibus eminens: si filias ea habuerit, inter matrem et baronum uxores collocantur. Dextram principis tenent cubiculariae, virginesque nobiles, quae illi inserviunt: sinistram defendunt bini illius vornici, et prohibent, ne iusto propius plebs ad mulierum stationes accedat. In exteriori tandem porticu depositorum baronum uxores e regione maritorum sua obtinent loca.

In totius templi pariete pro hisce scamna quidem sunt disposita, sedere tamen nemo audet, nisi in vigiliis nocturnis, cum sanctorum vitae, aut Davidis psalmorum aliqui recitantur. Principi soli tecto capite in templo stare licet, neque detrahit pileum, nisi cum τò ἅγιος ό θεός cantatur, evanghelium legitur, symbolum christianae fidei nicenum et dominica oratio recitatur, aut verva dominica quibus S. eucharistia instituta fuit, a sacerdote groferuntur.

Cum ad κοινονικόν pervenitur, primus metropolita ad salutandas osculo sacras imagines adytum accedit, post et princeps, quo e throno descendente cuncti barones e suis stationibus exeunt, redeuntemque principem submisse venerantur. Finito sacro, metropolita principi, eius coniugi, filiis ac filiabus ἀντίδωρον offert, barones muneribus suis fungentes cuncti idem e manu metropolitae in throno sedentis accipiunt: tandem colybam logotheta tertius iisdem degustandam exhibet.

His cerimoniis peractis, principem barones praecedunt, ascensisque extra templi aulam equis in suum dispositi ordinem detectis capitibus praetereuntem Dominum adorant, mox eadem, quam supra recensuimus, serie in palatium sequuntur. Ibi in aula exteriori equos relinquunt (interiorem enim equestrem intrare nemini licet) et in media aula interiori suo ordine in pedibus stantes principem ex equo descendentem salutant; ac postquam gradus ascenderit princeps, detecto capite ad barones conversus, eos resultat, qui ad sua deinde hospitia se recipiunt.

Prandium principi diebus, in quos nulla incidit solennitas, in minori cubiculo sternitur frequentius, non raro tamen, etiam in maiori coenaculo vel in gynecaeo. Prandio nunquam non assident bini barones maioris, totidemque inferiorum ordinum, quod superest spatium militum praefecti, capitanei, quin e tiam nonnunquam vete-